CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 199587 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/199587.

Nodus 199587 in documento kunic-r-epigr.xml


417. Ad eamdem. Quod caput esse artis dicebat Roscius, unum Cic. de Orat. lib. 1. cap. 29. "Roscium saepe audio dicere, caput artis esse decere; quod tamen unum id esse, quod tradi arte non possit". Radelja Quod non posse ulla tradier arte tamen, Id pol ego, quid sit, didici, Pizzellia, dum tu Sollicitam curis nuper agis Meropen. Vultu etenim ex omni, motuque, statuque tuo se Prodebat, palmam cui dabat ille, decor.