CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 199416 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/199416.

Nodus 199416 in documento kunic-r-epigr.xml


412. Ad Plancum terrifica Lydae narrantem. Horrendos terrae motus, vastaque ruina Hausta simul miseris oppida cum populis, Fulguraque et tonitrus narrasti et perdita letho Multa virum, multa et corpora quadrupedum. Quae dum persequeris, nimio terrore molestum Lyda tamen placido pectore, Plance, tulit. Ausa nec est maesto sermoni ponere finem, Laeta etenim fantem te magis illa timet; Atque tuos horret lusus, fatuosque lepores, Atque senis blando verba proterva joco.