CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 199149 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/199149.

Nodus 199149 in documento kunic-r-epigr.xml


403. In Leonillam. Poeta spretus ob senectutem. Est aliquid viridem praeter, Leonilla, juventam, Est, quod amet mulier, quae sapienter amat. Quae sapienter amat, mulier sed mira, volucri Phoebaea et multo rarior exoritur. Hinc tibi quam placeam, atque aliis, nil scire laboro; Quod me Lyda senem non fugit una, sat est.