CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 198714 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/198714.

Nodus 198714 in documento kunic-r-epigr.xml


390. Ad clarissimum Credo, hunc esse Vincentium Corazzam Bononiensem, qui in nuptiis Odeschalchicis poema scripsit, quod "Orpheum" nuncupavit et apud Neapolitanos sibi domicilium comparaverat. Radelja poetam de Lyda. Lyda mihi est unum carmen: Lydam mea certat Musa domos coeli tollere in astriferas; Qualis et est, talem seris ostendere saeclis, Illius ignoret ne decus ulla dies. Hoc mihi opus, haec cura, labat sub pondere sed mens, Nec par heu magnis ausibus ingenium. Tu fer opem, tu junge meis tua carmina, vates Olim cantata clarus ab Euridice, Te mihi, Sebethi linquentem flumina, quando Fors bona Romanum huc attulit ad Tiberim. Crede, una haec omnes longe anteit heroinas; Orphaea haec longe dignior una Lyra est.