CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 198660 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/198660.

Nodus 198660 in documento kunic-r-epigr.xml


388. Ad Lydam de tonitru. Optavi toties tibi quod, mea Lyda, virili Esse animo tandem fortis ut inciperes, Id tibi perfectum laetor, quae, dum tonat axis, Non cessas doctae fila movere Lyrae; Fortis, seu tanto nihil es tremefacta fragore, Tam bene dissimulas seu tremefacta metum.