CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1986 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1986.

Nodus 1986 in documento zamagna-b-navis.xml


APPROBATIO

Permagni refert ad Latini sermonis elegantiam vel retinendam, vel propagandam, ipsum diligenter excoli, et cuivis argumento accommodari. Hanc egregiam laudem assecutus est V. Cl. Bernardus Zamagna Societatis Jesu in iis Carminibus, in quibus nemo verborum nitorem, sententiarum acumen, numerique variam, et aptam compositionem, et, quae maxime Religiosum hominem decet, Christianam pietatem desideret. Utinam ea legant qui inepta quaeque (modo externo sermone conscripta) avidissime inquirunt, suspiciunt, exosculantur, latina omnia contemnunt. Ego vero perlibenter legi, ut mandatis Rmi Patris Thomae Ricchinii S. P. A. M. obtemperarem, cui vere sancteque confirmo, nihil iis inesse, quod Catholicae Religioni, bonisque moribus adversetur, et propterea posse quidem illa in publicam, lucem, atque in manus hominum emitti.

Datum Romae die 17. Januarii 1768. Philippus Bonamicius S. Theol. Doctor.