CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 198320 in collectione croala.
Functio nominatur: /node/croala/198320.
376. Timet, ne Lyda secum legendi consuetudinem intermittat.Prima dies mihi jam dempta est, mox deinde secunda Demetur, dein mox tertia, dein reliquae. Hora etiam facta est contractior: ante placebam Festine, sero nunc veniens placeo. Nec queror; esse meae nec vile hoc quidquid opellae, Esse gravem nec me jam tibi, Lyda, puto. Sed tantum doleo, si res hoc ire tenore Pergat, quod mecum nil, mea Lyda, leges, Qua mihi cum socia sapiunt mire omnia, Homeri Qua sine lecta mihi carmina desipiunt.