CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 197728 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/197728.

Nodus 197728 in documento kunic-r-epigr.xml


357. De laudibus Lydae. Quae mihi de clara miranda Lycoride narras, Horum ego, Lyda, tibi credere nil renuo. Olim foemineum sprevi genus, at, mihi postquam Nosse tuum attonito contigit ingenium, Nil reor eximiae laudis jam scilicet esse, Foemineum quod non possit habere genus.