CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 197235 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/197235.

Nodus 197235 in documento kunic-r-epigr.xml


338. In idem argumentum. Quod mihi laudasti carmen, mea Lyda, requiris, Quale putem. Quid ni mirificum esse putem? Quod tibi mirifice vidi placuisse, tuisque Esse ultro elatum laudibus astra super. Quae nil non pulchrum, non omni ex parte politum, Exactumque omnes suspicis ad numeros; Judicio quae tam polles, ut non magis ipsa Sit verax sacro Pythia de tripode.