CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 196690 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/196690.

Nodus 196690 in documento kunic-r-epigr.xml


320. Lydam praecipuis laudibus ornari debere. Quod laudas Lydam, dehinc Nisam et Phyllida et Aeglen, Et Beroem et Meroem laude pari cumulas, Quid ni pro tali facto irascar, amice, Atque tua Lydam laude carere velim? Sordent, quae multis tribuis, praeconia Lyda Non Lyda est, si quam laudis habet sociam.