CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 196229 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/196229.

Nodus 196229 in documento kunic-r-epigr.xml


306. Lyda in urbe degente, sibi quovis rure urbem esse longe gratiorem. Quos mihi tu narras agros, quae frigida tempe, Fluminaque et fontes et nemora et siluas? Pictarum et cantus per frondea tecta volucrum, Et Zephyri umbrosis murmur in arboribus? Mugitusque boum, dulcem et pastoris avenam, Nympharum et laetos per loca sola choros? Ista placent, sed enim nullis non gratior agris Urbs erit hercle, urbem dum mea Lyda colit.