CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 195791 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/195791.

Nodus 195791 in documento kunic-r-epigr.xml


291. Innumeras grates Lydae profitetur. Innumeras grates se Lydae habere profitetur. Krša Multas, Lyda, mihi te grates dicis habere; Vin' scire, ipse tibi quotnam habeo? Innumeras. Quod me non dignum pateris tamen esse tuorum In numero, atque tuam concelebrare domum, Quod mecum evolvis veterum tot scripta virorum Inclyta, quae Phoebus, quaeque Minerva probat, Quod me pro cassis, doceo quae paucula, verbis, Tu rerum has melior cernere, multa doces. Tu facis, ipse piger tot scribam carmina, dum te Dicere, Lyda, tuo dum juvat ore legi.