CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 195709 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/195709.

Nodus 195709 in documento kunic-r-epigr.xml


289. De laudibus Lydae narrantis. Malim ego narrantem te, Lyda, audire, sub ipsis Quam, mihi quae narras, cuncta videre oculis. Non etenim verbis tantum aequas omnia rerum, Sed longe, ornatrix mirifica, exsuperas. Et quae pulchra parum sunt in se, pulchra putare Ille tuo affusus cogit ab ore lepor. Hoc fuit ante alios tibi quod fortasse molestus Poscere, Lyda, tuas institerim historias. Hoc propter dolui frustratus, cum mea vota, Et spes in ventos irrita cessit heri.