CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 195569 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/195569.

Nodus 195569 in documento kunic-r-epigr.xml


285. Ad Lydam. Quae sit in scribendo novitas. Lyda, putas nihil esse novum quod scribimus. aedem Sic etiam nullam dixeris esse novam. Quippe etenim ut struimus veterum nos dicta virorum, Sic fabri antiquos cura struit lapides. Quo fit opus vetus est: operi nova forma, novumque Ipsum etiam, formam cui dedit auctor, opus. Sic nova sunt, spero, mea carmina; sic novus iste Sermo est, suavidico qui fluit ore tibi.