CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 195328 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/195328.

Nodus 195328 in documento kunic-r-epigr.xml


278. De Lyda, ab omnibus laudata. Nil tibi non tribuo laudis, mea Lyda, vereri Ut soleam, illudat ne mihi caecus amor. Sed metus hic prorsum vanescit, cum tibi tota, Quidquid ego tribuo, Roma simul tribuit. Nec quisquam est, qui te norit modo, quin mihi certet Multus virtutes tollere ad astra tuas. Quare nec metuo, caeco ne illudar amore, Et doleo, quod nil dicere praecipuum De te laudator possim tuus, omnia cum mi, Dicere quae volui, praeripiat populus.