CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 195181 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/195181.

Nodus 195181 in documento kunic-r-epigr.xml


273. Ad Lydam. Nil tibi, Lyda, queo magnum praestare. Quid ergo Restat, ni praestem laetus ut exigua, Quodque jubes, pretio cum res caret ipsa, citatim Exequar, ut pretium possit habere modus? Dis etiam pietas grata est pro munere: magnum Esse putant, magno quod dederis studio.