CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 194938 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/194938.

Nodus 194938 in documento kunic-r-epigr.xml


265. Ad Lydam. Ne quid nimis probet. Lauda quidquid erit laudandum, Lyda; caveto Virtuti adjungas ne tamen et vitium. Nec, quod erit dignum tantum una ex parte probari, Ex omni (non fas id tibi) parte proba. Plurima sunt bona mixta malis quodcumque malorum est, Sperne, bonis positum sit licet in mediis.