CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 193841 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/193841.

Nodus 193841 in documento kunic-r-epigr.xml


233. In idem argumentum. Dicor perpetuo, quae sentit Lyda, probare, Nec vero id dici, Postume, diffiteor. At quid agam? Mire solerti est, crede, puella, Mire subtili est praedita judicio, Nil usquam falsi praebet, quod carpere possim, Nil quod veri omnes non habeat numeros. Vis pugnem veris, illi ne dicar amicus? Vis, quae mente probo, Postume, voce negem? Quin tu illi potius dic; falsa et dicat inepta, Me ni vis dictis omnibus annuere.