CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1927919 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1927919.

Nodus 1927919 in documento presb-docl-regnum-sl.xml


XLVI

Post haec populi congregantes se constituerunt regem Gradignam, qui accepto regno coepit regere populum cum omni iustitia. Erat sane vir timens, ac diligens, Deum pius, et misericors viduarum, et orphanorum protector, atque defensor, et in omnibus actibus siris omni bonitate praecipuus. Praeterea hii qui dispersi erant per regiones, et provincias, et in Apulia, audientes vitae eius bonitatem reversi sunt ad loca sua, et ad patriam suam, et repleverunt, et habitaverunt terram, quae iam quasi destructa, et desolata manebat, sustinuit quoque rex Gradigna diebus regni sui multas insidias, et persecutiones iniuste a malis hominibus, sed ex omnibus eripuit eum Deus. Expletisque XI annis in regno ingressus est viam cunctorum et dormivit cum patribus suis in pace. Sepultus est honorifice et cum magnitudine in monasterio Sanctorum martyrum Sergii, et Bachi manibus filiorum suorum Radaslavi knesii, Ioannis et Bladimiri.