CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1927874 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1927874.

Nodus 1927874 in documento presb-docl-regnum-sl.xml


XLIV

Interea populi congregantes se constituerunt regem Bladimirum filium Bladimiri filii regis Michalla. Regnante illo dilexit pacem, et cum omnibus pacem habuit, congregavitque ad se omnes fratres suos et accepit uxorem filiam iuppani Rassae, et quievit terra XII annos. Postquam acccepit rex filiam Belcani dimussus est a iuppano rex Dobroslavus, qui tenebatur in vinculis, eo quod esset patruus regis Bladimiri, qui dimissus venit ad nepotem suum, quem ut vidit rex statim comprehendere iussit, et in custodia ponere, mansitque in custodia usque quo nepos eius Bladimirus regnavit. Itaque XII anno regni Bladimiri regis Jaquinta consiliata a quibusdam pessimis hominibus, qui inimici erant iuppani Belcani potionem mortiferam conficiens in Cattaro, quo manebat, dedit eis. Hii vero venientes in Scodarim propinquaverunt regi per manus ministrorum eius, qui ab eis deceptus, tunc cecidit in lectulo. Regina autem Jaquinta sciens, quod moriturus esset, venit cum filio suo Georgio in Scodarim causa visitandi regem, quam ut vidit rex, permovit eam a se, et iussit eam foris egredi, qua egressa, dixit astantibus: Quare sic agit rex? Quid ego mali feci? Si vult scire dominus rex, patruus Dobroslavus, qui tenetur in vinculis ipse egit, ut moreretur dominus rex. Hoc autem dixit volens perdere Dobroslavum, timens ne ipse succederet in rcgnum. Statimque inde abscendens venit usque ad Garizam mortem regis attendens. Postea misit occulte hominibus regis promittens eis plurima, ut moriente rege perderent Dobroslavum, quod et factum est. Nam rex mortuus est, et sepultus est in monasterio Sanctorum Sergii et Bachi. Hominesque vero regis occasione accepta consilio Jaquintae acquivere super Dobroslavum regem, et extrahentes illum de custodia exiecaverunt oculos eius, et testiculos illi amputaverunt, miseruntque illum in monasterio Sanctorum Sergii et Bachi, ubi cum monacis vivens longo tempore, postea mortuus est.