CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1927534 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1927534.

Nodus 1927534 in documento presb-docl-regnum-sl.xml


XXXI

Crescimiro autem fratri eius natus est filius cui Stephanus nomen imposuit, iste post mortem patris rexit Croatiam Albam, et Bosnam, et post eum semper regnaverunt in Croatia. Natus est ei ex concubina filius ambobus pedibus claudus, qui multo tempore ambulare non potuit quem Leghet nominavit, iste Leghet, mortuo patre eius Crescimiro, adductus est in Tribunia ad consobrinum suum Bolleslavum. Serviebat itaque ei puella quaedam nomine Lovizza, quam dilexit et postea duxit uxorem, genuitque ex ea septem filios, qui crescentes effecti sunt iuvenes bellatores, et strenui in armis. Filii Prelemiri regis, relinquentes vestigia patris sui coepemnt dure, et superbe se agere contra populum, quem regebant, unde valde coeperunt displicere populo. Sed quia mala voluntas diu latere non potest, miserunt populi occulte nuncios supradictis VII fratribus, et dederunt eis manus quatenus insimul insurgerent, et disperderent filios et nepotes regis. Itaque consilio inito VII fratres cum patre, et populo consilio, et voluntate patris, ac totius populi, insurrexerunt et persecuti sunt filios regis, et miserunt eos in ore gladii a minimo usque ad maximum. Evasit autem unus, Sylvester nomine, filius Boleslavi cum matre sua Castreca, et fugerunt Lausium, quae nunc est Ragusium, unde et mater Sylvestri progeniem duxerat.

Post haec filii Leghech perpetrato fratricidio, seu homicidio, coeperunt dominari terram, patre eorum residente in Culfo de Cattaro in loco qui Traiectus dicitur, ubi castellum sibi construxerat et curiam. Sed Deus omnipotens cui cuncta bona placent, et displicent omnia mala, atque peccata brevi in tempore percussit patrem, claudum corpore, et anima, et filios eius pestilentia et clade quemadmodum percusserunt ipsi fratres et nepotes suos, et mortui sunt et non remansit ex eis vel unus.