CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1927490 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1927490.

Nodus 1927490 in documento presb-docl-regnum-sl.xml


XXVIII

Defuncto rege ii, qui de progenie Tycomil erant coeperunt dominare Rassam et omnes bani similiter tempore ut prius dominari super se, nolebantque ullam facere rationem reginae, nec eius filii, sola Tribunia obediebant reginae, eo quod parentes eius erant in Tribunia et Lausio, et non audebant rebellare ei. Postquam autem crevit puer, tulerunt ei uxorem, filiam bani Cidomiri de Croatia Alba de qua genuit duos filios: Praelamirum et Cresimirum. Postquam autem creverunt pueri, misit Tiescemirus filium suum socero suo, qui Croatiam Albam dominabatur, mandans ei ut congregaret populum et iret supra banum Bosnae, ipse autem cum Prelimiro filio suo congregans parentes suos, et populum Tribuniae, venit proeliare contra banum, qui Prevalitanam regionem regebat. Banus itaque congregans populum suum paravit se ad bellandum, dum autem committeret bellum, cecidit banus et mortuus est, cecidit et Tiesemirus, et vulneratus est; postea mortuus est. Prelimirus autem eius filius vicit proelium et cepit totam Croatiam Rubeam, et coronatus est rex, coepitque dominari terram et regnum patrum suorum.