CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1927459 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1927459.

Nodus 1927459 in documento presb-docl-regnum-sl.xml


XXVI

Accepit post haec Petrislavus uxorem puellam nobilem Romanam, de qua genuit filium, quem Pavlomirum vocavit. Post haec vivens annis plurimis cum parentibus suis Romanis, et ipse mortuus est. Post mortem vero eius, parentes eius caeperunt habere inimicitias cum caeteris Romanis, et caeperunt dura bella facere in civitate, sicuti saepe solent facere. Pavlimirus iam iuvenis effectus caepit esse valde robustus et fortis bellator, ita ut in civitate Romana nullus ei esset similis; unde parentes eius, nec non alii Romani caeperunt illum valde diligere, immutaveruntque nomen eius, et composuerunt ei nomen Bello eo quod bellum facere valde delectabatur. Eo tempore exivit stolum a Sicilia, multitudo copiosa navium Saracenorum, quod stolum vocatur miria armeni graece id est latine decem millia vella, omnes civitates maritimas destruxerunt. Latini autem fugientes montana petebant, quo Sclavi habitabant revertentes in suas civitates sed Sclavi comprehendentes illos pro servis tenuerunt. Post haec plurimi Latini dimiserunt tali pacto, ut omni tempore tributa eis redderent, et servitia exercerent, sicque coeperunt reaedificare civitates maritimas a Saracenis destructas. Per idem tempus Romani parentes Belli, qui et Bellimirus, quod non possent sustinere magnatum Romanorum insidias, atque inimicitias eo quod nolent se humiliare ac pacem cum inimicis facere, exeuntes omnes de civitate una cum Bello, uxoribus et filiis, ac filiabus, milites numero quingenti acceptis parvulis, et mulieribus venerunt Apulam, inde intrantes naves, transfretaverunt in partes Dalmatiae. Venerunt ad portum qui Gravosa dicitur, et Umbla. Miserunt enim Sclavi Bello, qui et Pavlimirus, nuncios, ut veniret accipere regnum patrum suorum, et hac de causa secuti sunt illum parentes eius, igitur descendentes de navibus construxerunt castellum, et habitaverunt ibi. Audientes homines Epidauriae civitatis qui per silvas, et montana manebant, quod Bellus cum Romanis venissent, et castellum fecissent, congregantes se venerunt, et una cum ipsis aedificaverunt civitatem supra mare in ripis marinis, quas Epidaurii lingua sua laus dicunt, unde ea civitas Lausium vocata est, quae postea / posita, Ragusium appellata est. Sclavi vero Dubrovnich appellaverunt, id est silvester sive silvestris, quoniam quando eam aedificaverunt, de silva venerunt.