CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1927421 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1927421.

Nodus 1927421 in documento presb-docl-regnum-sl.xml


XXIII

Regnante ergo Ciaslavo rege, Kys princeps Ungarinorum cum suo exercitu venit Bosnam et devastabat, atque depredabatur eandem provinciam. Tunc rex, congregans populum, exiit ei obviam in Drina iupania iuxta fluvium, ubi commisso bello Tycomil supradictus adolescens, hinc inde hostes vulnerans cucurrit, et interfecit Ungarinorum principem, et amputato illius capite regi praesentavit. Ceciderunt die illa innumerabiles ex gente Ungarinorum in loco qui Civedino dicitur (quasi prorugitus pecorum, sic enim rugiebant ibi Ungari, dum interficerentur, ut porci, in loco ubi interfectus fuit Kys princeps Kiskovo) usque in presentem diem. Post haec rex Ciaslavus valde laetus dedit Tycomil iupaniam Drinae, et filiam bani Rassae dedit ei uxorem eo quod interfecisset Kys principem. Uxor autem principis audiens mortem viri sui, perrexit ad regem Ungariae quaesivit ei adiutorium, et exercitum, quatenus vindicaret mortem viri sui, accepta autem innumerabili gente venit supra regem Ciaslavum, invenitque eum in Seremo. Nesciente autem rege, nocte irruerunt Hungari in eius castra, et captus est rex Ciaslavus, et omnes parentes illius, quos iussit uxor Kys ligatis manibus, et pedibus proiici in flumen Saum, sicque factum est, conversus est dolor eius in peccatum, quod exercuit circa patrem suum super caput eius, et periit ipse, et domus eius tota.