CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1927293 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1927293.

Nodus 1927293 in documento presb-docl-regnum-sl.xml


XII

Regnavitque frater eius Thomislavus pro eo, qui fortis extitit viribus, sed non fuit ut frater eius. Regnante Thomislavo Ungarinorum rex nomine Attila promovit exercitum, ut debellaret eum. Rex autem Thomislavus fortis iuvenis, et robustus bellator, plurima bella cum eo commisit, et semper eum in fugam convertit; genuitque Thomislavus rex filios, et filias et XIII anno regni sui mortuus est.