CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1927185 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1927185.

Nodus 1927185 in documento presb-docl-regnum-sl.xml


V

Accepit regnum filius eius Bladinus, et in via patris sui ambulavit et possedit regnum patrum suorum cum pace, genuit quoque filium quem Ratomirum vocavit, qui ab infantia sua coepit esse durus valde, atque superbus.

Praeterea regnante Bladino exiit inumerabilis multitudo populorum a magno flumine Volga, a quo et nomen caeperunt. Nam a Volga flumine Vulgari usque in presentem diem vocantur. Hi cum uxoribus, et filiis, ac filiabus, atque cum omni pecunia, ac substantia magna nimis venerunt in Sylloduxiam provinciam. Praeerat eis quidam nomine Kris, quem lingua sua cagan appellabant, quod in lingua nostra resonat imperator, sub quo erant VIII principes, qui regnabant et iustificabant populum, quoniam multus erat nimis. Igitur impugnantes Sylloduxiam, expugnaverunt eam. Inde debellando caeperunt totam Macaedoniam. Post haec totam provinciam Latinorum qui illo tempore Romani vocabantur, modo vero Morovlachi, hoc est Nigri Latini vocantur. Imperator etiam plurima cum eis faciens bella, sedens in solio suo, nec valens in aliquo superare, misit, et facit pacem cum eis, et sic dimisit eos. Similiter et rex Bladinus cernens, quod maxima multitudo populi esset, cum eis, fecit pacem, caeperuntque se utrique populi valde inter se diligere, id est Gothi, qui et Sclavi, et Vulgari, et maxime quod ambo populi gentiles essent, et una lingua esset omnibus, deinde Vulgari iam ex omni parte securi, construxerunt sibi villas et vicos, et inhabitaverunt terram, quam caeperunt usque in praesentem diem.