CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1927175 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1927175.

Nodus 1927175 in documento presb-docl-regnum-sl.xml


IV

Cui successit filius eius Syllimirus in regno, qui quamvis paganus, et gentilis tamen cum omnibus pacificus fuit, et dilexit omnes Christianos, et minime persecutus est eos, iniit quoque pactum cum eis, et facti sunt ei tributarii. Replevit multitudine Sclavorum et quievit terra in diebus illis, genuit quoque filium, quem Bladinum vocavit. Vigesimo primo anno regni sui mortuus est.