CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1927130 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1927130.

Nodus 1927130 in documento presb-docl-regnum-sl.xml


II

Itaque qui maior caeteris erat, defuncto patre, Brus sedit in solio eius, regnavitque pro eo in terra nativitatis suae. Totilla vero et Ostroyllus, ut sibi magnum nomen facerent, consilio et voluntate primogeniti fratris congregantes exercitum magnum valde, et fortem exierunt de terra sua et venientes debellaverunt Pannoniam provinciam, et bellando obtinuerunt eam. Post haec cum valida multitudine pervenerunt in Templana.

Tunc rex Dalmatinorum qui in civitate magna, et admirabili Salona manebat, misit nuncios, et litteras ad regem Istriae provinciae, ut congregaret exercitum, quatenus insimul exirent eis obviam, et defenderent se. Igitur ambo congregantes exercitum gentis suae exierunt obviam Gothis, venientes itaque castrametati sunt iuxta eos; tunc per spatium octo dierum quia prope erant castra ad castra, hinc inde armati procedentes per partes graviter se vulnerabant, ac trucidabant. Octavo vero die omnes hinc inde christiani, et gentiles, armati exierunt, et commissum est magnum proelium ab hora diei tertia, usque ad vesperam, et Dei iudicio, cui nemo audet dicere, cur ita faciat, quia forte aliquod magnum peccatum latebat in Christianis, victoriam Gothi crudeles habuerunt, ceciditque pars Christianorum et interfectus est rex Istriae, et multa milia hominum Christianorum in ore gladii mortua sunt et plurima captiva ducta sunt. Evasit autem rex Dalmatinorum cum valde paucis militibus, et aufugit in civitatem suam Salonam.

Post haec quia magnus erat exercitus Totillae, et Ostroyili fratris eius, et populus ei accreverat multus, consilio inito cum suis magnatibus diviserunt exercitum, et Totilla per Istriam, et Aquileiam cum suo exercitu transiens Italiam petiit, multaque et magna proelia ibi commisit, regiones ac civitates plurimas vastavit, atque incendit. Inde insulam Siciliam ingrediens pauco in tempore vitam finivit, sicut ei dixerat Dei famulus Benedictus.

Ostroylus autem frater eius cum suo exercitu Illyriam provinciam ingressus, crudelia committendo bella, quia non erat, qui ei resistere posset, obtinuit totam Dalmatiam et maritimas regiones, donec advenit et resedit in regione Prevalitana. Tunc retentis secum aliquantis militibus misit filium suum Senulatum nomine, ut regiones transmontanas in Transmontana subiugaret. Inter haec imperator Constantinopolitanae urbis congregans exercitum contra Ostroyllum misit eo, quod audierat, eum remansisse cum paucis in Praevalitana urbe. Praeterea venientes, qui ab imperatore missi fuerant invenerunt sicut dictum est Ostroyllum cum paucis; attamen quia vir forti animo erat, paravit se ad bellum. Commisso itaque bello cecidit Ostroyllus et interfectus est, et qui cum eo erant in fugam conversi sunt. Homines itaque imperatoris tollentes eorum spolia in terram suam reversi sunt.