CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1927120 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1927120.

Nodus 1927120 in documento presb-docl-regnum-sl.xml


I

Regnante in urbe Constantinopolitana imperatore Anastasio, qui se et alios multos Eutychiana haeresi maculaverat, Romae vero praesidente Gelasio papa secundo; eo tempore praeclaruerunt, in Italia Germanus episcopus et Sabinus Canusinae sedis episcopus, atque venerabilis vir Benedictus apud Cassinum montem; exiit quoque gens a septentrionali plaga, quae Gothi nominabantur, gens ferox, et indomita, cui erant tres fratres principes, filii regis Senulaldi, quorum nomina sunt haec: primus Brus, secundus Totilla, tertius vero Ostroyllus.