CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 192683 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/192683.

Nodus 192683 in documento kunic-r-epigr.xml


191. Cur Lyda sibi dicatur Maria Pizzellia. Ad Julium Somaliam. Cur Lydam vocitem, Somalia docte, rogasti, Istam, quae canitur rara puella mihi. Omphale Alciden domuit, quod Lyda, vocavi Lydam ego, me captum quae melius domuit. Illa deum a pulchro jussit cessare labore, Foedaque foeminea ducere pensa colu, Haec me cessantem pulchro insudare labori, Atque sua carmen scribere lege jubet; Illa decus misero partum abstulit, haec mihi cogit Me, sua dum perago jussa, parare decus.