CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 192390 in collectione croala.
Functio nominatur: /node/croala/192390.
180. Ad Lydam, cur ei legat ultro sua carmina.Quid deceat, quid non, sic cernis, Lyda, latere Ut te nil usquam posse rear vitii. Curnam igitur, nulla fudi quae carmina cura, Haec tibi sponte mea qualiacumque lego? Quod te ad censuram ingenio quam scilicet acri, Ingenio ad veniam tam facili experior.