CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1923343 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1923343.

Nodus 1923343 in documento mazuranic-bakovic-mors.xml


VIATOR NOCTUABUNDUS Sol absconditus est et pernox luna resurgit. Ille quis est, qui per montis iuga dura vagatur Ad Montemque Nigrum gressum facit usque latenter? Se fert nocte, diu permittit membra quieti; 90 Hic heros olim, sed nunc non amplius heros, Sed calamus tenuis, qui flamine quoque movetur. Si iuxta callem serpentem serpere, sive Cespite sub viridi leporem audit scalpere terram, Tum miser ille, fero serpente ferocior ante, 95 Hic trepidare fere plus quam lepus ipse videtur. Et motum putat esse lupum, vel deteriorem Isthoc ultorem Montanum, ideoque pavescit, Ne caecae morti succumbat, cuncta priusquam Obtineat, quae nunc eius praecordia vexant. 100 Atque suum rutilum magni caput aestimat ille, Ex auro non est et non circumdatur auro: Conspicuum est illum non velle occumbere mortem, Esse tamen quaedam, quae illum procedere cogant. Estne vagans ultor, vel Turcicus explorator 105 Explorans mandrasque boum pecudesque pilosas? Ille nec est ultor, nec Turcicus explorator, Stipator verum Smail-agae est, Novica fidus: Turca ferus, Montis Nigri metus ac timor instans, Et notus senibus puerisque; nequitur ab ipsis 110 Transferri nymphis et eo minus a pede firmo Ipsius Nigrum per Montem luce diurna. Ignivomam ballistam armo suspenderat ille, In cinctu magnus culter binaeque pusillae Ignivomae frendent ballistae saeva minantes, 115 Vipereum nidum velat velamine tuto, Taurea nudatis circumdat tegmina plantis Et forti capiti nudum solitumque galerum; Nec minimum cidaris signum observatur in illo. Ecce tenax cidari sine cara Turca vagatur: 120 Conspicuum est illum non velle occumbere mortem, Esse tamen quaedam, quae illum procedere cogant. Montes Cuce ferus caute pertransiit heros, Posthac pugnaces quoque Bjelice, denique montes Čekliće praeruptos attingit et hos attingit 125 Auxilioque Deum vocat, ut transcendere possit Hos quoque non visus, non exauditus ab ullo: Conspicuum est illum non velle occumbere mortem, Esse tamen quaedam, quae illum procedere cogant. Novica ruc venit, cum in Cetinje rure secundo 130 Cantavit gallus, tertio cantavit in urbe Cetinje gallus, ad hanc urbem cum Novica venit. Illic fert vigili portantia verba salutem: “Te Deus adiuvet, o vigil urbis!” Tum vigil illi Suavius: “Et felix te sors, incognite fortis! 135 Unde domo tu es? Quae bona fors te duxerat istuc? Cur huc venisti fortis fugientibus astris?” Turca sagax, sibi sic putat hic nunc esse necesse, Turca sagax reddit responsa sagaciter illi: “A me cum quaeras, tibi verum dicere cogor: 140 Notus ego sum heros ex Morača, flumine claro, Et sane rure ex parvo, cui Tušina nomen, In radice sedet resonantis Durmitor alpis. Haec tria tristia corde fero tormenta dolorum: Corde fero primum tormentum, quod Smail-aga 145 Nostrates caros violenta caede peremit; Tormentum fero corde secundum, quod Smail-aga Morte meum patrem damnaverat intemeratum; Corde fero demum tormentum, ac hoc superare Non valeo, quod adhuc trahit auras tortor acerbus. 150 Sed per supremum supplex te posco Tonantem, Permittas dominum mihi adire tuumque meumque, Ut de corde meo possit tormenta movere.” Et vigil haec illi prudentius ore reportat: “Arma repone, heros ignote, caputque deinde 155 Ferre potes, quocumque trahit tua te ipsa voluptas.” Tempore, magnificas quo Turca accesserat aedes, Stella refugit, erat Smail-agae haec ultima stella.