CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1923015 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1923015.

Nodus 1923015 in documento mazuranic-bakovic-mors.xml


DOMINATIO TURCICA In proprio castro Stolac, quod in Hercegovina Stat, Smail-aga vocat servos: “Accedite, servi, Montanosque foras educate, quos ego cepi Et vinxi vinclis ad Morača, flumen amoenum, Durakumque senem: mendicus me iste monebat, 5 Ut dimitterem eos. Quoniam sunt, dixit, acerbi Christiadae: certe cervices Christiadarum A cervice mea sunt ulturi: esurientem Montanum murem veluti lupus horreat acer.” Ad sua veloces properarunt munera servi. 10 Captivos manicis et dura compede vinctos Eduxere: potens illos cum viderat Aga, Ille boves cumulat saturatos carnificesque, Atroces lynces; post his dat Turcica dona: Cuique adolescenti vel palum donat acutum, 15 Vel funem durum praebet, gladiumve coruscum Decernit cuidam. “Nunc ite ad distribuenda Munera, Christiadae, quae vobis, Montibus atque Saxosis vestris ego iustus Turca paravi, Nam sicut nunc vos, ita Montes protinus omnes.” 20 Haec dixit Turca, ast occumbere pro cruce Christi Difficile non est, qui pro illa dimicat ultro. Multoties et tunc palus crepitavit acutus, Multoties et tunc vibravit sibila mucro, Multoties et tunc titubavit lignea furca, 25 Sed non mutivit Nigro de Monte iuventus, Nec tunc mutivit, nec dentem dente repressit; Per campum fluvius decurrit sanguinis atri: Nec tunc mutivit, nec dentem dente repressit; Plurima per campum passim sunt corpora strata: 30 Nec tunc mutivit, nec dentem dente repressit; Verum quisque Deum supremum in vota vocavit, Vel Iesu nomen venerandum ac absque dolore Liquerunt solem fortes occumbere sueti. Per campum fluvius fluit atro sanguine tinctus; 35 Turca decussatis manibus sua lumina pascit. Iunior in tilia cernit tormenta libenter, At senior iam nunc eadem tormenta paranda His a Christiadis in se ex formidine sentit. Aga furore ardens haec cernit torviter, ille 40 Dum leo mirari fortis deberet inertem Montanum murem. Fortis te non potes ipsum A forte ulcisci, donec non horreat iste. Turca tot heroes occidit totque peremit, Ast ardescentes iras non fudit in illos, 45 Cum cuncti coram cecidissent absque timore. Semper eum timeas, qui suevit obire serenus! Aga videns talem virtutem sensit in imo Corde gelu vehemens, animam velut eius amaram Scalpelli gelidi gelidum tetigisset acumen. 50 Forsitan heroes, violens quibus abstulit auras Incassum, dolet? Haud miseretur Christiadarum Turca ferus. Forsan nunc de cervice pavescit? Haec potis Aga sibi negat ipsi. Forsitan illum Non cernis: quaenam peragit fortissimus heros 55 Ad frenandam hiemem, de puncto quae rotat illo Exiguo gelidas undas per corporis artus! Cerne caput, quod ad astra elate tollitur, audax; Cerne serenatam frontem, necnon sub eadem Resplendens lumen; stantem quoque cerne staturam 60 Robustam gnaramque vigoris: dic mihi posthac, Estne illic signum quodquod minimumque timoris? Ac audi posthaec, heros nunc quomodo fatur, Quomodo voce gravi trepidantes increpat ille: “Heu! Durak, annose senex, heu! muribus istis 65 Montanis stratis quonam tu tendere mavis? Forsitan ad Montes? Montani in Montibus adsunt; Ad campos fors? in campos de Montibus illi Desilient; forsan vives, caput ut tibi collo Tollatur? Tantum ad nubes tibi tendere restat. 70 Revera mures rodunt, sed corpore terram Detorquent: aquila ad caelum sese unica tollit. Ad furcam! laqueoque senem suspendite duro, Ut sapiat, quam illi timor afferat utilitatem. Et si Turca quis hic existat, qui quoque viles 75 Christiadas timeat, tollam sub nubila caeli Illum, ut ibi nigris corvis stet praeda cruenta.” Omnis in ore deest servis sonus, unguibus istam Arripiunt praedam. “Veniam” rogat et gemit aevo Languidus, illius quoque natus Novica clamat 80 Et lacrimat “Veniam! veniam!” conamine vano. Aga stat, immanis fera, firma columna silexque Durus: et ipso auram reddente manumque movente Occubuit ferme Durak crudelibus umbris. “Medet”...+ Vox Turcica: auxiliare. Carnifices collum iam fune ligarunt. 85 Fata senex subiit, tenuere silentia cuncti.