CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 192216 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/192216.

Nodus 192216 in documento kunic-r-epigr.xml


174. De Lyda optima conjuge et de Joanne Pizzellio optimo viro. Lauda istum, patior, quamvis, Puccine, locari Astra super meruit laudibus eximiis. Lauda, inquam, large quantum vis; conjuge nolo Dicatur melior vir tamen ille sua. Esse parem satis est: Lydam praecellere laude Si possit, credo, non velit ipse suam. Dic ergo: Ante omnes ceu Lyda est optima nuptas, Sic est ante omnes optimus ille viros.