CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 192185 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/192185.

Nodus 192185 in documento kunic-r-epigr.xml


173. In Cinnam, objectantem nimias Lydae et Lagoi datas laudes. Quae bona sunt, quae pulchra, feror quod, Cinna, probare, Non probro id, laudi sed reor esse mihi. Quare non Lydam, non tu mihi jure Lagoin Objectas, pulchras eximie, atque bonas. aequus in his quid ni lauder! Reprende, probaro Cinna unquam si te, vel tibi quem similem.