CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1918424 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1918424.

Nodus 1918424 in documento brodaric-s-epistulae.xml


44 István Brodarics to Giovanni Salviati Rome, 20 May 1525 Manuscript used: ASF, Carte Strozziane, Serie I., Filza 157., fol. 183r–v, 185v. 1. He had no time to write a letter since he has arrived to Rome; on the other hand, he hasn’t received any news from Hungary. – 2. King of Poland made peace with the Grand Master of the Teutonic Order; more detail in the attached document. – 3. He hopes that Salviati’s mission for peace is on the right track. The Pope ordered Brodarics to join him for the time of the talks. – 3. Pietro Antoni Berri of Parma, envoy of Louis II to Salviati, has arrived in Rome. He asks Salviati to arrange a smaller benefice for Berri in his birthplace. Reverendissime Domine, Domine Colendissime. Servitutis commendationem.

[1.] In isto primo meo in Urbem adventu1 fui adeo occupatus, ut nihil potuerim in hanc horam ad Vestram Reverendissimam Dominationem scribere. Etsi alioquin non erat magnopere, quod scriberem. Nihil enim ex Hungaria a toto illo tempore habemus.

[2.] Ex Polonia autem illud tantum, quod puto Vestram Reverendissimam Dominationem intellexisse serenissimum Poloniae regem2 cum magistro Prussiae3 perpetuam inivisse pacem illis conditionibus,4 quas ex scheda5 praesentibus inclusa intelliget, Brodarics left for Rome in late February 1525. The earliest he could reach Rome was in early April. Sigismund I. 3  Albrecht von Brandenburg, Grand Master of the Teutonic Order, Duke of the secularised Prussian state after conversion to the Evangelical faith. 4  Albrecht von Brandenburg framed the state of the Teutonic Knights into a Lutheran secular Grand Duchy. He gave fealty to Polish King Sigismund on 10 April 1525. 5  See Statileo’s letter on 12 April 1525. 2  1  quae scheda descripta est ex litteris oratoris6 serenissimi regis mei, qui pro hac re ad Poloniam missus fuerat.

[3.] Vestrae Reverendissimae Dominationi cupio legationem, quae ei est demandata, esse faustam felicemque et pacis publicae, pro qua vadit, impetratricem, cum ingenti Vestrae Dominationis Reverendissimae gloria. Puto Vestram Reverendissimam Dominationem intellexisse mentem Sanctissimi Domini Nostri7 de persona mea cum Vestra Reverendissima Dominatione mittenda.8 Quamvis iter sit et longum et laboriosum praesertim hoc anni tempore, tamen non poterit esse nisi iucundum cum Vestra Dominatione Reverendissima. Exspecto litteras a serenissimo rege.9

[3.] Est hic in Urbe dominus Petrus Antonius Berrus Parmensis10 secretarius serenissimi regis Hungariae, domini mei gratiosissimi Dominationi Vestrae Reverendissimae per maiestatem eius commendatus. Maiestas sua mihi commisit discedenti, ut ei uti servitori ac secretario suo ubique, ubi esset opus, adessem maxime apud Vestram Reverendissimam Dominationem. Idem et regina11 serenissima iussit. Nunc intelligo oblatam esse occasionem Vestrae Reverendissimae Dominationi ei in ista ecclesia Parmensi, quae est ei patria, de aliquo beneficiolo subveniendi. Supplico Dominationi Vestrae Reverendissimae primum ob respectum maiestatis regiae ac reginalis, deinde meorum etiam servitiorum, quae iampridem penitus Vestrae Reverendissimae Dominationi dicavi, dignetur ei providere. Quod ego non aliter conabor apud Vestram Reverendissimam Dominationem promereri, quam si in me ipsum esset collatum. Vestrae Reverendissimae Dominationi servitutem meam humillimam supplex commendo. Quae optime ac felicissime valeat.

Romae, XX. Maii 1525. Vestrae Reverendissimae Dominationis servulus humilis Stephanus Brodericus orator Address: Reverendissimo domino meo, domino cardinali de Salviatis Lombardiae legato, semper observandissimo. [Outside, in a different handwriting:] 1525 orator Hungariae, Datae Romae XX Mai. Redditae Parmae 25 eiusdem. 28 fuisset del. suprascr. esset János Statileo. Pope Clement VII. 18  Brodarics mentions in a letter to King Sigismund on 17 May that the Pope ordered him to participate in the peace talks between Salviati and Charles V. 19  Hungarian and Czech King Louis II. 10  Pietro Antonio Berri of Parma arrived in Germany with Legate Tomasso Vio, and they went to the court of Louis II from there. He was appointed Royal Secretary for his services. As such, he visited Rome as an envoy already before 1525. The two credentials that King Louis and Queen Mary issued to Berri as their envoy are dated 31 May 1524. See Theiner Augustin, Vetera monumenta Slavorum meridionalium historiam illustrantia, Romae, 1863, 580–581. 11 Maria Habsburg (1505–1558), wife of Louis II from 1522. 17  16