CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1916682 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1916682.

Nodus 1916682 in documento brodaric-s-epistulae.xml


15 Sigismund I to István Brodarics [Cracow], [February 1523] Manuscript used: BJ 6556 fol. 70r–v.1 1. Letters of Brodarics leave him in uncertainty regarding bishoprics of Płock and Przemiśl. – 2. He asks for clarification of the situation. Should the Pope decide otherwise than he wishes, he will in no way be diverted from his purpose. Reverendissime Devote nobis Dilecte.

[1.] In negotio episcopatuum Plocensis et Premisliensis, quod ut istic curares, a te 1  Another manuscript: BCzart TN 35. fol. 397–398. postulavimus, binas tuas litteras accepimus,2 quarum alteris refers te ad litteras pontificis, ex quibus nihil pro voto nostro cognovimus, alteris item litteras reverendissimi domini cardinalis protectoris nostri, quas non habuimus, allegas, unde in dies magis in ipso negotio incerti reddimur. Quae res molestior est nobis, quam dici possit, nihilque nobis magis praeter spem accidere potuit, quam cum nos et serenissimus dominus nepos noster unum simus, et illius maiestatis negotia non secus istic Romae, quam nostra propria per oratores nostros curabantur. Nunc istud negotium nostrum talibus involucris et ambagibus tractari.

[2.] Et proinde postulamus a te, ut nobis tandem aperte scribas, quid agatur in ipso negotio, nam non dubium est, quin summus pontifex, cum ita res succedit, parvi faciat postulata nostra iustissima, aliudque facere in hoc ipso negotio, quam quod nos volumus aut ferre possumus, contendat, de quo, quidquid id sit, vellemus quam primum certiores fieri, ut rebus nostris opportuno modo prospiciamus. Nam quidquid illius Sanctitas tam de episcopatibus, quam etiam sacerdotiis aliter disponere voluerit, quam nos constituerimus, et illius Sanctitati declaravimus, nos id nullo pacto admittemus, et licet Sanctitas Sua, ut scribis, de sua sententia, quam semel concepit, non facile decedat, tamen et nos de iustitia et dignitate nostra nulli hactenus gratia Dei cessimus, neque cessuros nos ipso Deo iuvante confidimus. Datum.