CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1915924 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1915924.

Nodus 1915924 in documento brodaric-s-epistulae.xml


4 István Brodarics to Taddeo dei Lardi1 Buda, 9 June 1508 Manuscript used: ASM, Ambasciatori, Ungheria, Busta 3.2 Published: Kujáni Gábor, Brodarics István levelezése, Történelmi Tár, 1908, 260–261. In Hungarian: V. Kovács Sándor (ed.), Magyar humanisták levelei XV–XVI. század, Budapest, 1971, 557–558. Brodarics gives a detailed account of the child King’s marching in to Buda and participants of the procession to Taddeo dei Lardi three days after the coronation of Louis II. Reverendissime Domine, Patrone Colendissime.

Cum illas primas litteras3 iam conscripsissem, neque nuntius adesset, per quem mitti possent, libuit illa quoque, quae post subsecuta sunt, in his perstringere, ut Dominatio Vestra Reverendissima, quam scio alioquin haec omnia compertissima habere, ex litteris meis universam rei gestae seriem cognosceret.4

Triduo post illam auspicatissimam coronationem interiecto regia maiestas Budam rediit,5 prius per dominum palatinum6 et comitem Scepusiensem7 corona in arcem Visegradi relata.8 Novus regulus ingrediens hac pompa et hoc honore exceptus, nam praelati et alii, qui prius Budam venerant, omnes obviam regulo processerunt. Ordo introitus fuit: primo equites levis armaturae vestri Agriensis et domini cardinalis Strigoniensis,9 post deinde armigeri. Subsecuti praeterea varii diversorum principum On Lardi see notes for the previous letter. copy of the original manuscript from the 19th century is in the Library of the HAS, Manuscripts Department (Ms 4999, bundle 11., 101–103) 3  See the previous letter. 4  Brodarics did not send his previous letter indeed, since there is no seal and address on that one (unlike the second one sent to Lardi). 5  I.e. on 8 June 1508. 6  Imre Perényi (?–1519), Comes of Abaúj, Palatine from 1504 until his death. 7  János Szapolyai, Count of Szepes, Transylvanian Voivod. 8  After the coronation the two keepers of the crown took it back to the place where it was kept, Visegrád. 9  Cardinal Bakócz Tamás, Archbishop of Esztergom. exercituli equis, armis, vestibus, auro, argento, phaleris preciosissimis ornati. Secuta post hos est omnis generis fratrum et scholarium ac presbiterorum processio. Campanis interea undique per omnes turres sonantibus, bombardis in theatro arcis et pixidibus innumeris emissis, tubis, tibiis et ceteris huiusmodi musicorum generibus circumstrepentibus et universa civitate ad spectandum effusa. Post illam, quam dixi, processionem ibant barones et iuniores et seniores. Deinde praelati omnes pedites. Post hos portabatur velum auratum, sub quo puer regius, immo rex novus, laetus, hilaris atque omnibus arridens in ulnis domini marchionis10 ferebatur. Domino patriarcha11 sollemniter habitu cardineo accincto sub eodem velo novum regem comitante, quasi loco patris ibi constituto. Nam rex senior12 per aliam portam paucis admodum comitantibus, sine ulla pompa fuerat urbem ingressus, ac recta in arcem profectus. Hic fuit introductionis ordo. Tandem infans fuit in aedem Divae Virginis13 portatus et ibi Virgini et Filio eius devote ac sollemniter oblatus, postremo in arcem ductus.

Vestram Dominationem rogo, ne sit ei molestum meas hasce ineptias legere. Si haberem maius quidpiam ac dignius, illud Vestrae Dominationi offerrem. Quam bene valere et cito ad nos incolumem reverti etiam atque etiam cupio.

Ex Buda feria sexta proxima post coronationem serenissimi regis Lodovici 1508. Stephanus Brodarych 14 servitor
On the outer side: Reverendo domino, domino Thadeo de Lardis gubernatori episcopatus Agriensis etc., domino honorando.