CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1915842 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1915842.

Nodus 1915842 in documento brodaric-s-epistulae.xml


3 István Brodarics to Taddeo dei Lardi1 Székesfehérvár, 5 June 1508 Manuscript used: ASM, Ambasciatori, Ungheria, Busta 3. Published: Kujáni Gábor, Brodarics István levelezése, Történelmi Tár, 1908, 259–260. In Hungarian: V. Kovács Sándor (ed.), Magyar humanisták levelei XV–XVI. század, Budapest, 1971, 555–556. Brodarics gives a detailed account to Lardi of events and participants at the coronation of Louis II. Reverendissime Domine, Patrone Colendissime.

Pro illa, qua semper Vestram Reverendissimam Dominationem unice colui, observantia nihil magis opto, nihil ferventiore desiderio cupio, quam Vestram Reverendissimam Dominationem intelligere aut iam convaluisse, aut certe in dies melius se habere.2 Quod, ut ita contingat, Deum Optimum Maximum precor, ut Tuam Dominationem Reverendissimam nobis cito incolumem cernere concedat.

Nova nulla habemus alia, nisi illa, quae iam puto per totum terrarum orbem divulgata: illustrissimum, immo serenissimum dominum Lodovicum (quod faustum felix totique reipublicae Christianae salutiferum sit) Dominica proxima post Ascensionem Domini,3 bonis avibus et melioribus auspiciis coronavimus. Ea ipsa coronatio, ut paucis multa perstringam, sic acta fuit: dominus Patriarcha4 divina celebravit officia. Dominus Quinqueecclesiensis5 et Varadiensis6 astiterunt pontificalibus induti, et alii episcopi minores. Inter initia missae, infans regius flens et vagiens et ob multitudinem territus primo inungitur, post ensem strictum ac deinde pomum aureum et sceptrum regale accipit. Post evangelium vero, antequam corona ei imponeretur, dominus palatinus7 ex more ter quaesivit a dominis et regnicolis alta, ut ab omnibus, qui in templo aderant, exaudiri posset, voce, si vellent Lodovicum regem coronari. Qui quidem omnes unanimi consensu, uno ore acclamarunt se velle. Inter quos populi et nobilitatis clamores regia maiestas8 pro gaudio et laetitia adeo ubertim et large flevit, ut omnes ad lacrimas commoverit. Post huiusmodi responsum a populo datum, corona Lodovico flenti et ob clamores turbae eo magis territo imponitur, qui tandem coronatus in solium auratum, quod ad latus patris dextrum erat, locatur. Te Deum laudamus organo, tubis et campanis, voce populi concinitur. Tandem peraguntur divina, quibus finitis infans coronatus, palatino et comite Scepusiensi9 coronam super caput eius gestantibus tota nobilitate, tota curia praeeunte, universo populo hinc inde ad spectandum circumfuso, via panno rubro strata de consuetudine ad templum Divi Petri,10 quod non longe distat, ducitur, patre et sorore11 subsequente. Ubi in quadam sede vetusta, quam Sancti Stephani fuisse referunt, collocatur. Inde in reditu cum universis proceribus tam secularibus, quam ecclesiasticis, paucis, qui cum patre remanserant, exceptis, in curru aurato, qui, ut Vestra Dominatio optime novit, ei iampridem a domino Patriarcha datus fuerat, ad quoddam templum12 extra urbem ad unum milliare Italicum vectus est. Ubi ex consuetudine illo ense, qui ei inter sacra et cerimonias, ut dixi, fuerat datus, in quattuor partes secuit, et equo impositus est. Inde reversi, universi proceres lautissimo ac splendidissimo convivio sunt in aula regia excepti. Post prandium diversi ludi et militaria ludicra spectata.13

Haec volui Vestrae Reverendissimae Dominationi perscribere, ut, quando praesens haec spectare non potuit, habeat, unde singula cognoscat, in quo si vel prolixior vel incultior, quam decuisset, fui, det mihi veniam et prolixitatem quidem loquacitati, inelegantiam vero et characterum sordes partim inscitiae, partim occupationibus ascribat. Institueram ego tum ob celebritatem tantae rei, tum etiam ex commissione domini mei Quinqueecclesiensis14 orationem facere, sed ob infirmitatem regis et etiam quandam aliam ob causam, quae litteris non est committenda, oratio locum non habuit. Vestram Reverendissimam Dominationem bene valere et cito ad nos incolumem redire cupio.

Ex Albaregali, postridie coronationis serenissimi domini Lodovici regis, anno Domini 1508. Eiusdem Vestrae Dominationis Reverendissimae humillimus servitor Stephanus Brodarych, decretorum doctor in cancellaria regiae maiestatis.