CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1909136 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1909136.

Nodus 1909136 in documento krcelic-b-epist-1735.xml


7. Bologna, 2. listopada 1736., XV 25/B V 98.

Cordialissime domine frater!

Magnum tuum in me amorem profecto (confiteor) demonstrasti, amantissime frater, dum litteris emblemata illa inseruisti pro quibus eas, quas mortalium aliquis scit potestve dare gratias, tibi et ago et refero, continuoque vita hac durante tibi remereri et gratus esse studebo. Profecto omnem libertatem perdidi et amisi, quia beneficium accepisse libertatem est vendere, nihil enim unquam aut peti aut juberi a me, amantissime frater, poteris, quod tibi negabitur. Tu pars sicut cordis mei semper fuisti, ita et rerum mearum, arcanorum, totiusque vitae semper eris et futurus es et arbiter et socius. Pro te vitam, pro te sanguinem, pro te omnia mea paratissimus effundere ac destruere. Et si stricta et sancta lex est conjugii, eadem profecto, si non arctior, nostra futura; sancta, quia animorum, stricta, quia nulla unquam lege, nulla vi, nullo impetu, imo neque morte dissolvenda. Neque haec me assentationis ergo scripsisse authumes, scis enim, nos haec aspernari et rejicere, sed profecto ex vero et amico sensu et affectu scripsisse existimes. Atque utinam omnes sensus et affectus bene tibi exprimere possem, quos corde, quos animo patior et habeo. Illud tibi sufficiat, te a me amari vehementissime, in cujus rei confirmationem medio reverendissimi domini patroni nostri, quem mihi invidebas, et ego eundem a me divelli fero molestissime, duo strophia sericea de Milano, fabricae et coloris excellentissimi, in quibus cor meum tibi offero, ut quoties iis usus fueris, toties tibi imago tui amici repraesentetur. Et praeterea duo paria sericearum chirothecarum. Jedne su napravlene alla francese con cordonetti, i kak ti jesem pisal, vilibus ac debilibus conceptibus meis, i ove jesu pofarbane pepelnatum farbum, ar pokihdob ne mogu se ovakve rukavice prati, videlo mi se je da bude ova farba najbolja, ar nje se tak hitro černoča ne prime, ali pako prijeta ne pozna se. Secundario etiam ex hoc motivo, ut quia scio tuam magnam pietatem et animum ad res sacras et spirituales et iis vacare non potes, ut saltem a colore chirotecarum quosdam sanctos affectus exprimas, utrumque nostrum prah i pepel futuros. Druge rukavice jesu bele iz prave e, koje mogu se prati. I z ovem te, dragi moj brate, Bog zdravoga i veseloga drži na vnogo let. I ti k meni piši, i zapovidaj, kaj goder moreš i znaš, ar za te vsa moja pripraven jesem dati, i nikaj prositi ne moreš, kaj ne bi imal, ar vsa moja tvoja jesu i budu. Ne štimaj vindar da bi se ja iz tebe spozabil vu vsakoj priliki, koju odovud budem imal. Prosim te taki odpiši mi kak ov list budeš prijel, jesi li vsa prijel? Jesi li zdrav, je li naš patron gospodin Varovics srečno i zdravo doli došel i gda? I jesi li dobil on rubec kojega sem ti bil poslal po Ligutiču.

Novin nimam nikakve i one koje jesu budete mogli čuti a ipso D. Varovics. Haec tamen quia tu vis tibi subjungam. sed sunt sarta tecta, Steph. Raffay propter plurimos gravidissimosque defectus et u maximum propter litteras et communicationes cum quibusdam nefariis foeminis, et clandestinam ex collegio ad easdem visitationem, multum obsecratus ut famae et honori consuleret, nihil curans neque preces nostras neque superiorum monita neque sanguine iunctorum minas, primo deeit, sed supplex ad Capitolum accessit descensum flagitando. Hunc obtinuit, et 19 Iunii ex collegio discessit, cum maiori gaudio, quasi totius orbis monarcha nominatus fuisset. Ferra eiens sub generali Grisoni millitare institutum assumpsit, rejecta clerica, et Mantuam profectus praefecti vigiliarum dignitate iis pecuniis quas collegium illi dedit si aravit, inde Cremonam hybernaturus ad regimin descenderat, ubi modo sit superi duint. Sed utinam malum hoc ultro non proserperet, credo quod eundem brevi sequetur alter Szudinics, qui id omnino firmissime statuit ac concepit, viisque iis progreditur, quibus prior. Meque iam et reverendissimum patronum nostrum describere non dubitavit. Sed patientia! et juveni agnosco et ut illuminetur exoro. Haec ego tibi sub rosa aperio, quia omnibus adhuc in Croatia sunt ignota. Caveasque proferre aliquid etiam coram reverendissimum Varovics unde posset in suspicione venire me haec tibi scripsisse. Si tamen alicubi solus eum visitaveris, siscitari poteris causam ab eo, qui tibi soli credo et plura dicet et etiam litteras quas profecto mira et divina dispositione aquisivit e uberius omnia colliges. Ego tibi non cessab scribere, sed quaeso et tu me saepius consolare suis gratiosis calcographis. Modo quia raptissime has ad te dedi, mihi parcas, meque ultro in aeternum ames, me sque in aeternum vivas. Ego vero et vivo tuus et amo te et maneo

Perpetuo tuus Balthas. Kercselics m. pa. Bononiae die 2. octobris 1736.

Tuum D. collegam Raffay pro me reverearis.