CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1908803 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1908803.

Nodus 1908803 in documento krcelic-b-epist-1735.xml


4. Bologna, 29. svibnja 1736., XV 25/B V 95. In aeternum amen. Frater omnium semper amantissime cordialissime!

Perlectis gratiosissimis Suis litteris illud mihi charissimum fuit, quod me continuo amet atque a me se amari desideret de quo nihil velim dubitet. Dubius ego ancepsve sum: num Matthias plus amet Balthasarem? Vel Balthasar Matthiam? Et cum id mihi resolvi postulo, tum certiorem facio, quod et mihi auditu volupe fuerit, quod placuerint Sibi et port di Spagna et alia a me missa, esto doleam phisognomistam nostrum revolutum ab alio fuisse. Sed patientia sufficit mihi, quod eundem dominus frater aquisiverit. Ego, laudes superis, bene valeo et reliqui omnes. Morabor hic duobus adhuc annis, quibus saepius oro me consoletur suis et litteris et oblatis servitiis, nam semper hic suum inveniet ego.

Dux Mutinae ad statum suum se recepit. Velike regale ovde je ostavil. Marchioni Zambeccari jeden prsten koj valja 15 jezer. Praeter alios sex equos nobilissimos. Servis autem domini Zambeccari 200 doppi i drugem vsakojačkem, koteriga pohajat i visituvat jesu hodili. Pacis puncta credo quod intellexerit. Huc Bononiam sic impraessa venerunt: ducatus Parmae, Placentiae est imperatoris uti et Mediolanum cum ducatu Hetruriae post mortem principis ejusdem. Hyspano cessit Sicilia et Neapolis, Gallo universa Lotharingia, Stanislao corona et sceptrum Poloniae, Sabaudo autem sufficit gratia caesaris. Haec quidem ita hic impraessa sunt, sed credo melius nota sunt domino fratri. et praeter haec nihil est, quod significare possem tibi, amantissime frater. Tempus habemus optimum, annumque speramus fertilissimum. Reverendissimus dominus rector hodie pro descensu supplicat. Rogo te cum novum rectorem sciveris, mihi eum significes. Pro port di spagna sufficiunt ruspet 3. nam dominus Mazza nos deceperat, cum in aliis officinis non constent nisi ruspet 3.

Nunc autem raptissime scribens finio iisdem, quibus tu ultimas datas ad me. Et praeterea fac valeas et vivas diu, et si amari vis, ama, hoc enim potissimum amoris remedium docet Seneca: Ut ameris, ama. Augustinus: Securitas securitate fovetur, ita amore conciliatur amor. Nazianzenus: Dogma naturae est, ut amatus ames.

Quare tibi me ad sacras preces commendo. 29. maii 1736. Bononiae. Tuus totus, sicut et tu totus meus. Balthasar. Manu propria.

P.S. Dragi moj brate i drago srce moje. Ovo ti sub rosa pišem i ne bi rad da bi gdo ovo zeznal. Preporučam ti da se dobro okol gospodina Matačiča drži i njemu se vulagaj, gde goder moreš služiti, vučini i pazi da mu se ne zameriš, ar velika tvoja sreča more te onde dohititi. I gospodin rektor omnibus modis aget, da ti (si matrimonium sanctum inire cupis) obeča kčer pokojnoga Matačiča, po kojoj, kak čujem, več od 40 jezer dobiti bi mogel. Haec tibi sub rosa et arcana cum amico tuo et tibi omnia bona cupienti colloquia. Brazzo bononiski ti pošiljam.

[Adresa:] All'illustrissimo signore signore Nicolò Mattia Messich signore, padrone e fratello mio colendissimo. Á Zagabria.