CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 190778 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/190778.

Nodus 190778 in documento kunic-r-epigr.xml


131. Ad Janum, dicentem, Lydam esse multiloquam. Lydam, Jane, tuam verbosam dicere noli; Multa licet dicat, nil tamen est brevius. Nil non cordate, sapienter, suaviter effert, Quidquid ait, prodest et juvat eximie. Ergo alias fari parco sermone jubeto; Hanc fandi parcam, si sapies, esse veta.