CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1906036 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1906036.

Nodus 1906036 in documento zamagna-b-epist.xml


AD CATHARINAM RAGNINAM MARINI BONDAE FILIAM PATR. RHAC. In villam me saepe tuam, quam navita longe Adveniens humili miratur ab aequore magnis Substructam aggeribus, revocas, o maxima famae Pars meliorque meae, Catharina, et quaeris, in alto Vertice quid faciam Bargati? An amabile condam, Pierides quando secessum atque otia poscunt A strepitu semota urbis populique tumultu, Nunc aliquod carmen, docti quod conjugis aures, Atque tuas mulcere queat? Non blanda facultas Mimnermi, non Callimachi Jove digna beato Vena fluit rivo: neque enim sat claudere versum, Aut raucos excire sonos, si forte placere Quis tibi, et Ursato cupiat, queis molle Camoenae Ingenium, studiumque dedere. Scit Itala tellus Admirata tuae quondam decora inclyta laudis, Indiciumque acre, et purgatae flumina linguae, Seu tu Galla sono, seu malles Thusca videri, Et matris Gracchorum imitari parca leporem. Hinc omni in numero poteras excellere nymphas Eximias inter, primamque referre coronam, Aurea consulto tegeres ni munera mentis Invidiam fugiens pretiumque sequuta modestae. Vivit enim, vivetque tua ingens fama perennis, Non modo Bondiadum, quod claro es sanguine nata, Austriacaeque crucis rutilas insignis honore Ragnineos complexa lares; sed multus ubique, Quidquid agas, quoque flectas vestigia, pulcram Quod decor et Charites gaudent componere, et almam Gratior arridet quaecumque, adjungere lucem, Quo laudes magis ipsa, tibi non aequa, recondis. Et nunc te merito delecti, prima virorum, Circumstant semper, dominamque verentur, aventque Alloquiis pendere tuis: media ipsa refulges Omnibus inspirans te dignos optima mores. Quod si etiam quid possem, et si contendere divae Me sinerent; credisne haec tempora versibus apta, Cum me villula habet longum exoptata per annum, Ac Thracum de parte adspirans nocte serena Aura coturnices propius descendere cogit Ad mare? Quum colles circum, et Bosanca resultat Venantum ingenti strepitu? Non si omnis in haustus Lene sonans flueret Parnassidos Hippocrenes Unda meos; non si Phoebaea e fronde coronam Sponderent Musae famamque decusque pararent Moeonidae, septembris ego octobrisque cupitis Mensibus ah! Longum (namque haec pars totius anni Multo est una mihi gratissima) carmina curem Pangere, et irasci numeris, et rodere presso Ungues dente, mihi seu fors male syllaba peccet, Sive invita negent rem quamvis pingere verba. His ubi me latebris abdo, vatesque ponuntur, et usus Urbani: totus fio diversus ab illo, Qui soleo tecum jucundas ducere luces, Non tibi despectus, non ultimus inter amicos, Vix ipsum me ipse agnosco: tam vita priori Discrepat a vita. Sive autem insania dici, Seu mage naturae quidam mutabilis error Id velit, Anticyra certe helleboroque videbor Dignus nempe unus multorum, futile sector Qui vitae genus, ac durum, venator haberi Esse et dum studeo. Quod quale sit accipe: totam Exponam heic vitae rationem, atque ordine pandam. Sidera adhuc coelo rutilant, et Phosphorus ortum Praeveniens croceum pulcrae Titanidis albet; Evigilo, surgoque toro; famulosque morantes Increpito, queis membra quies per languida serpit Molliter, atque efflant toto de pectore somnum. Ecquis adest? Nemon' vestes et lumina portet? Nemon' mexiaca incoctos hientacula rores Glande paret, cereremque exsectam torreat igne? Dum famuli properant, et ocellos indice mulcent, Num pyrius pulvis, num vis mihi plumbea thecis Apte inclusa? Satin' stupae, silicisque? Coruscant Arma, anne admissis horrescunt sordibus, ipse Inspicio? Tum fida canum vis exilit, atque Suspiciens avidis expectat crustula labris, Blandaque adulatur gannitu: mox sua raptim Gaudia praecipiens gressus praevertit heriles, Itque, reditque viam. Tu mecum Vidace; Dave Cura domus tibi sit. Jam noctis sidera cedunt, Ac summi montes Eoo sole rubescunt, Jamque mihi in volucrum consueta cubilia ventum est. Ecce coturnices latebroso e gramine passim Exiliunt, bene sit: fortuna haud invida fallet Sperantem cupidumque; novus quatit intima pulsu Corda ardor trepidante. En illam naribus Argus, Hanc melior Florus vestigans sentit odoris; Immotaque haerens caud, et vestigia sistens Observat tacitus pavitantem. Excita volucris Dat patulis plausum pennis, liquefactaque plumbi Ferrato e tubulo grando simul evolat, atque Assequitur frustra certantem evadere. Fixa Illa cadit, trepidatque; canis captam ore reportat. Inde aliam exturbo atque aliam, numeroque potitus Ingenti nec flabra queror, nec spicula solis, Nec vepres, nec saxa, nec ipsam, Tantalus olim Qua male vexatus nigro contabuit Orco, Incusoque sitim, atque arentia faucibus ora, Sudoremque fluentem ad talos usque. Ita me vis Nescio quae mira captum dulcedine fallit; Gliscit amor, captae quo major copia praedae. Apparent alii venantes, et loca sparsi Scrutantur diversa, canem quem vividus ardor Longius indocilem rapuit, fugientibus instat Dum latrans avibus, vocat hic: se culpat et una Ille malam fortunam, udo quod pulvis ab austro Humorem pyrius collegerit, et sine vi ictum Pertulerit volucri. Resonis perterrita in auris Illa suum molitur iter jam libera, et hostem Irridet vulsas spectantem e corpore plumas Nequidquam labi, frustratumque avia linquit. Hic catuli laudes, hic se jactantior effert, Extollitque aciem, certamque in vulnera dextram Ad latus ostenans tumefactae tergora perae, Ceu sint plena avibus, quum stupa infarta tumescant. Anne etiam venatores mendax genus, atque Gloriolae cupidi plus aequo, ut in omnibus omnes Artifices rebus? Sunt hercle, et cedere nolint, Saepe licet videas vano contendere nisu, Ac tantum ingenti coelum terrere fragore. Quin et magna jocis alternis praelia miscent, Inque vicem jurgantur. Ubi es tu Ninule? (namque Hic tum per medios narrans audacius ibat, Quod nullum frustra jaculans emiserit ictum.) Quidni? Inquit salse ridens Perrichius: ille Scit melius turtur, veras tibi ponere laudes, Cui modo te vidi voluisse ignoscere, rursus Educet ut pullos, tibi qui, velut ipse necentur. Huic Ninus referens, ubi cauda pedesque, rogabat, Occisi leporis, quid refert, aerene? An igne Et plumbo? Esse tuum quod emas, jura omnia clamant. Vin' mecum posito contendere pignore, uter sit Dexterior? Tales vix fudit gutture voces, Exiliit rostratus hypops. Telum ipse oculosque Figit in adversum sperans demittere coelo, Exploditque tubum nequidquam. Ast aemulus acer Aspiciens praetervolitantem deiicit aura E tenui exanimem, lisque est, ait, ecce dirempta. Fit plausus sociis laudantibus, et mala longe Sibila crebrescunt, resonantque juga alta cachinnis Ridet Stella meus, ridet Glumatius, atque Marcellinus, et Amploschus; propiusque cavatam Sub rupem invitant circum frondentibus umbris Propter aquae venam, Zephyrique ad flamina, ubi ipsis Sole perusta genas et agresti lurida amictu Virgo delectas ficus, uvamque recentem Prompserat e calathis, vacuo solatia ventri. Uva et rore madet, ficus et nectare stillant, Irritantque famem. Facile venit ille vocatus, Assistensque vorat, litem sic ultus et iras. Nec jam plura sequar: nam me sol igneus axe In medio rutilans angusta revisere fessum Tecta monet. Neque enim gravior durare laborem Aut sinit in campis errare diutius aetas. Danda quies, curranda cutis dum mensa paratur, Instruiturque epulis nec sumptu operosa nec arte, Si fors aucupio Fauni tutela benigni Haud adversa fuit, Caesarum cuncta volucrum Corpora dinumero, atque horum tibi lecta ferantur Praecipio, memorem testantia munera mentem. Continuoque aliis alia asportanda relinquo Laetior, a nostra, quam si fruar ipse, sodales Si quem habeant praeda fructum, gratique propinent. Deinde, vocet ni cura iterum venatica, pransus Hac vagor atque illac; culta et mihi vinea et hortus Visitur, ac medios inter garrire colonos Me juvat; aut etiam pastores poscere, an usquam Forte lepus, seroque auditi vespere cantus Perdicum, primo vel mane? Ipsosque rogare Non pudet et lanios (tu nasum avertis odorem Nominis ad solum) redeuntes tardius urbe, Numquid forte novi referant? Ancone remissa Venit numqua ratis, Calabrove a littore? Rident Scitantem dapibus pleni, et fervente Lyaeo, Aut reddunt incerta, ac vano ficta cerebro. Quanti gallinae interdum percontor, et ova Finitimis advecta e pagis, vescaque farra, Hordeaque, et crispo praedulcia cortice pruna. Interdum et longum descendens agmen equorum Sarcinulis cerae vel lanae mollis onustum Detinet. Horrentes ac barbara verba sonantes Ductores spectare libet, quos Thracia tellus Educat immanes et nullis legibus aequos. Pars versus incompositos ciet ore, sonatque Cyclopum in morem formosae Amaryllidis ignes: Pars tacita incedit, defessi aut terga caballi Fuste dolat; pars et Bacchi spumantia poscit Pocula, et optato musti se ingurgitat haustu. Crura labant, titubantque pedes: ipse impiger haurit, Usque novos, siccatque scyphos. Tum jurgia surgunt, Fervescuntque irae; fortes imitata Lacaenas Donec matrum aliqua exardens vel stipite rapto Vel saxo insanum proturbans cogat abire. Scilicet ingeniumque ferox et mascula virtus Matribus heic nuribusque data, atque exercita tales Assidue ad rixas: nec secius apta choreis Membra vigent agilesque pedes et mollia ludo Brachia, ubi insonuit nocturno tibia cantu Ac radiis tremulae resplenduit area lunae. Parva quidem sunt haec, et plane agrestia, si vis, Addo etiam inconcinna; tamen sua quemque cupido Nempe trahit. Me libertas, me ruris opes, et Munera delectant naturae simplicis: odi Et luxum, et fastum. Veteris vestigia vitae Pressa sequor, nullas quum libera noverat urbes Gens hominum, genio sueta indulgere locorum. Nam mihi quid placeant surgentes marmore sedes Eductaeque, gerant quae vites, mole columnae Procera? Quid sculpta inter pomaria signa, Et virides circum detonsa fronte cupressus, Inclusique lacus, inductaque fontibus umbra Irriguis; careo si rure, et vivere ritu Urbano cogor captivus? Si alea pernox Detinet insomnem, si gressus fingitur et vox Morem ad civilem, visentum ac turba fatigat Garrula, et officiis certat male sedula? Quanto Rectius heic contra procedunt omnia. Nemo Huc veniens optata incommodus otia turbat, Aut interpellans inviti verberat aures, Meque meum vetat esse. Cubo coenoque soporis Arbitrio et ventris: coelum constare serenum Si video, et faciles crepitare in frondibus auras Egelida Boreae de sede, hoc omine laetus Nil queror aut doleo, ni te quod dividor una, Qua sine non ulla est perfecta ac plena voluptas.