CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1905404 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1905404.

Nodus 1905404 in documento zamagna-b-epist.xml


AD JOANNEM BL. F. CABOGAM PATR. RHAC. Ergo redis tandem, patriosque revisere fines Adproperas, et multa pater fers oscula gnatis; Uxorique tuae, quae te surgentibus astris, Aurora et veniente, vocat; velut anxia Ulyssem Penelope, Zephyrisque facit pia vota secundis, Occiduo ut spirent faciles de littore, teque Jam patriae reddant. Furias coelique, marisque Incolumis vinces; et quamvis caerula fervent Nunc austris, nimbisque, ipse Aeolus obstruet euros, Disicietque imbres sancta prece victus, et altum Sternet. Ut advectum cupide complectar, et omnes Laetitias animi, Caboga o candide, tali Expromam adventu! Quis me facilior uno Esse potest, visam quum primum, et bracchia collo Injiciam? Certe bacchabor, agit veluti quem Ebrietas laeta, aut mentis lunaticus error. Nunc maris Illyrici relegis dum littora, et oras Prospectas, ubi Pola fuit, pubisque Salone Belligerae nutrix, seu te resonantibus undis Complexu a nostro semotum Absyrthides arcent, Sive Hissa, incurvoque super Pharos edita portu, Et propior Corcyra nigrantibus aspera sylvis, Seu clausum quaecumque tenent loca; dic age quaeso Sat recte ne vales? Patrione a culmine gaudes Cernere surgentem fumum procul, atque nivosum Sergion apparere? An adhuc in mente revolvis Vindelicos, Italosque, memor tam suaviter actae Delicias inter varias, et commoda, vitae? Quid tibi visa Istri sata culta, et moenia celsae Vindobonae? Dives magni quid Caesaris aula, Atriaque, et veterum monumenta tot aurea regum, Templa, theatra, viae, pontes, et bibliothecae Ingeniis patefactae almas ad Palladis artes? Quidve urbes aliae, quas temperat Austria fortis? Anne tibi fama majora, an visa minora Omnia? Solertem finxit natura, nec excors, Ut multi, es peregre patria a tellure profectus; Spectandis sed rebus idoneus, atque subactum Judicium portans cultuque usuque. Sagacis Proin quocumque ires et docti fama sequuta est Te coetu in quovis, ac tanto cive superba Ipse etiam externo gaudebat honore Rhacusa. Ludicra mitte igitur narrare. Haud noscere namque Abs te aveo, quaenam fuerint spectacula scenis Exhibita; imberbes saltatrix mimula pusos Detineat, plenas docta exhaurire crumenas; Aut dulcis manans enervi e gutture cantus Semiviri Marchesini, vel Pacchiarotti, Nocturno resonant quum circum pulpita plausu, Et pallens matrona stupet, tacitaeque puellae Suspirant, intusque ignotis aestibus ardent. Nuper Parthenopen lustravit Fulvius, arces Romuleas Flaccus; vix illi nota Vesaevi Ora flagrans, vix nota isti Capitolia, et arces, Flavia ubi surgit moles. Quid vidit uterque, Quid didicit? Risum teneas tranquillus, et audi Si possis. Cura huc omnis, studiumque benigno Cum sumptu recidit, nimirum nosse, ut obumbret Alta tenus mento tumefactum fascia collum, Arcta nates tunica ut retegat, braccaeque videndum Vi multa inductae tenerum femur undique signent; Ut levius Cyprio fluitet sine pulvere tonsa Caesaries, malas deformet, et hispida frontem; Stent ocreae pedibus, dextram clava Herculis armet, Qua potius firmet coecus vestigia Cyclops, Laevaque sub stomacho caleat demissa. Etiam addent Quis color, et quae forma magis muliebribus apta Vestibus, ornatusque omnes, et nomina dicent Puparum, quae palla recens, quae brachia nuda Ostentet melius, nec te Ghilotina silebunt Instrumentum atrox poenae, caedisque ministram Ipsi damnosam auctori; velut aenea quondam Bos fuit artifici, Siculo regnante tyranno. Haeccine uti laudes portenta, et monstra feroces Carnifices ornare magis, quam digna puellas? I, peregre juvenes ventosos mitte, relatu Digna ferent, fors et plaudet matercula: sed jam Caetera de genere hoc faciamus missa; neque hic me, Nec te adeo longus sermo decet. Omnia visat Advena, scruteturque, at non probet omnia; ubique Plurima inepta etenim. Quisquis sapit, illa sequutus Arripiat, quae visa externo in littore possint Aut animum vitiis purgare, et reddere honestum; Aut patriae prodesse, suis, et civibus, ut sunt Artes, atque inventa, quibus mage floreat urbis Splendor, et insani fugiat dementia luxus; In primis vigeant queis mores sanctius. Heus tu, Jam satis est; vetus occinitur tibi naenia, clamas, Discipulorum inter toties cantata cathedras. Quo spectant praecepta, perinde ac nescio quae fors Audierim de te mendacis murmura famae, Carpere et oblique tentem? Nunquam male apud me Audisti, sic Musa diu mihi ludere donet, Nec te, quamquam idem valeas aetate virenti, Et fumosus adhuc tibi sanguis ferveat intus In venis, nullam Circen, nullamque Calypso Suspicor illectum potuisse tenere vel oris In Venetis, vel Vindobonae prius; unde profectum Non sine lacrymulis mendax te lingua ferebat, Quo curis accensa magis tabesceret uxor. Quis dubitat? Tenuere imbres, tenuere procellae Pollicitum nobis septembri mense futurum Nido in communi, quum jam fugiente decembri Expectaris adhuc. Gliscens tibi cura relicti Filioli, armorum ut puer informetur ad usus Teutonicos inter juvenes, devotaque Marti Pectora, ab invitis flectum ducebat ocellis; Non ullae illecebrae, non ulla abrupta cupido. Invidiae stimulis hominum pars magna; maligno Pars animo trahitur; vix possis credere amico, Vix ipsi consanguineo, culpetne, probetne, Consilium capias quodcumque? Negotia curant Multo aliena suis melius plerique, videntur Esse et fautores, quo dictis valdius urant. Sed bonus, et prudens, sapiensque, et conscius uni Vir sibi, blanditias nec laudatoris amabit; Vile nec obtrectatorum metuet genus. Ergo Jam venias, oro, post taedia longa viarum, Atque maris, tecum ut possim sermonibus horas Fallere jucundis. Non tu rerum inscius, omnem Quae nunc Europen agitant turbante tumultu Suspensam, advenies, tibi quando accedere nuper Contigit ad primos belli, pacisque ministros. Multa ego de Batavis, de Belgis multa rogabo, Deque animis Gallorum; eadem sententia menti Num sedeat, sumptis non ante abscedere ab armis, Quam pacem videant humiles orare Britannos, Et Rhenum, atque Alpes statuant confinia regni? Fors aliquid votis minuent e grandibus: uni Militat haud semper stabili victoria Marte, Et mutat fortuna vices, quae laeta revisit, Queis fuerat paulo ante adversa; en agmina contra, Aeratasque acies ardens Claerfectius urget, Insequiturque agris converso milite Celtas Sarcinulis foede amissis, caesaque juventa, Quam passim corvis linquunt immitibus escam Parte ab utraque atro fluitantis sanguine Rheni. Anne aliqua hinc pacis spes est? Germania plaudit, Non bene pacato pridem confisa Borusso, Salvaque fert Superis pro magno Caesare dona. Nec tamen hic finis bellandi: odia aspera restant, Et causae irarum, quas non sine sanguine multo Excidere, elabique sinet discordia inultas. Nec Thraces reticebis; an ipsis triste periclum Tempestas Aquilone minetur? An aurea luna Turribus in celsis nequicquam affixa tremiscat, Ne quae Sarmatiam radicitus eruit, illa Vis eadem tandem victrix sua cornua frangat, Bosphoron et cogat trans altum cedere, sedes In veteres Asiae? Multa his super ipse rogatus, Multa etiam referes tu sponte. Loquentis ab ore Excipiam pendens tua dicta ardentibus una Cum sociis, et fratre tuo; quem nulla vetabunt Frigora, brumali quin longas tempore noctes Tecum agitans cupide cognoscere singula curet, Excutiatque animo. Nunc tandem curre, volaque.