CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1903653 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1903653.

Nodus 1903653 in documento zamagna-b-epist.xml


AD MARINUM MATTH. F. ZAMAGNAM PATR. RH. Ecquid ab Euganeis sensisti forte levari Fontibus? Ecqua tuo medicina inventa dolori Tristitiam, morbi sociam, de mente fugavit? Cedet causa mali paullatim, atque arte medentum Adveniet revocata salus, o cognite et usu Suavis amicitiae, mihi juncte et sanguine eodem Marine. Ingenium tibi magnum Parca, deditque Divite cum vena linguam; quidque utile vitae, Quid deceat, melius Zenone et Socrate nosti. Persta igitur fortis: levius patientia reddet, Quod non corrigere est licitum. Sincera probatur Rebus in adversis virtus, et ab objice ducit Pulcrior eveniens vires; ut purius aeris Lamna micat, domitam flammis atque ictibus instat Arte faber multa quam Martia vertere in arma, Aut divum in formam, heroum aut spirantia signa; Sic eadem quo pressa magis propiorque periclo, Suscitat ingenitam mage lucem et clarior ardet. An labor in medio contendere carbasa ponto, Et cursum properare, ubi ludens aura favoni Leniter horrificat fluctus, et spumea circum Unda occursantis lambit rostra ardua prorae? Tunc non artis opus, tunc vana industria; rector A vectore parum tum differt gnavus inerti. At si nigrantes pugnantibus undique ventis In nubes aer cogatur, et horrida pontum Excitet iratum tempestas, jamque carina In scopulos Syrtesque ab iniquo vortice agatur, Cetera dum trepidat pubes, interritus alta Stat puppi Palynurus, et omnem providus artem Advocat auxilio; felix si vincere possit Ventorum rabiem: sin contra, triste paratus Exitium spectat, nec dira ab imagine pallet. Haec virtus, huc usque licet procedere; velle Ulterius, merus est furor atque inscitia certa. Quocirca mecum sic collige: munere divum Non ulli est hominum data vita, ut semper eodem Flamine decurrat: modo diro fluctuat aestu, Et modo tranquillo ceu portu ingressa quiescit Sopitis animi curis, quas nec metus excit, Gaudiaque, et desiderium, sensusque doloris Acrior humanum suetus subvertere robur. Hinc sapiens nec laeta effertur sorte, nec idem Corruit adversa: ratio moderatur utrinque Laxans atque premens, ceu poscit tempus habenas. Haec autem etsi omnes docti indoctique fatemur Vera; quotus tamen est, isdem qui vel sciat uti, Vel valeat? Nomen virtutis quisque decusque Vindicat usque sibi, gravius quum non onus ullum Vis aliqua imponat; si vero haec urgeat, ultro Claudicat; indomito defensus ab aggere miles, Et pugnae ignarus, magno se credit Achilli Esse parem, dum saevus abest procul hostis, et arma Haud resonant. Dives positis in foenore nummis, Largificoque auctus censu patientior ipso, Conversis rebus, sibi forte videbitur Iro Nempe futurus: amor nostrum sic decipit unum: Quemque, et laudis agit specie fallacis amica, Cum tamen est solidi nil intus. Mors mala ademit Filiolum: cur fles? An non mortalis in auras Mortalem extuleras? Praerepto gaudet honore Aemulus: anne uni proprius debetur? Oborta Contudit et vites, frumenta et pinguia grando: Quid? Coelumne etiam incuses, et damna queraris Impius injustusque? Lybissis navis onusta Mercibus in tumido periit salis aequore: clamas Foede vociferans vitam amisisse: quid isthuc? Nescibas spoliari opibus, qui per freta currunt, Nunc pelagi a rabie, nunc a praedonibus afris? Tum decuit metuisse, ratem cum laetus in altum Solvebas. Nec plura; vides, quo scilicet orso Contendam sermone loquax, et grandia rides Doctrinae praecepta severae, Porticus ac si Instituit tangi naturae haud motibus ullis Nativae oblitum levitatis. Non ego stipes, Non tu adeo cupis esse, nec istum humana rigorem Conditio patitur: ratio verum imperet, et nos Regnatrix, alta residens velut arce, gubernet, Dicebam ut paullo ante; huc omnis cura, laborque Respiciat; primum ne sit male, deinde etiam sit Ut bene; nec si aliquis gravior fors casus acerbae Inciderit sortis, desperes posse ruina Surgere ab instanti, dum vis atque integra spes est. Quare age cur cessas? Si non Antenoris arces Sat juvere aegrum, si non procul omnis abactus Qui malus insedit stomachoque et renibus humor, Parthenopen, Romamque, aut quae magis altera floret Urbibus ex Italis Asclepi laude salubri, I properans. Spero, non frustra ingrata subibis Taedia, suscepti nec longa incommoda cursus, Si redeat secura quies, cupidumque revisat Alma valetudo, qua non praesentius ullum, Aut melius servant homini pia numina munus. Incolumem, laetumque diu non te tua tantum Optat cara domus, dilectaque pectora fratrum; Sed populus, sed tota petit respublica civem Egregium, pariterque habilem seu rebus agendis Consilio seu dando, ubi patrum fluctuat anceps Curia, et in varias trahitur sententia partes. Quin et crede, tua est ingens quae gratia, et aura Aspirans popularis, amicis junctus, et aequi Ordinis, et sancti juris fautoribus unus Ante alios prodesse vales praesentis egenti Auxilii patriae, senio quae fessa labascit Aegrescensque jacet resolutis languida nervis. Non miserae quisquam bonus audet tendere dextram, Tanta obsepta lue est, et partes manat in omnes Jam vitium; fer opem; nec si nunc tota repente Sanari renuit, curae sollertis omitte Incumbens studium. Nunc hanc e corpore spinam Eximere infirmo, nunc illam perge: minori Sic numero haerentum paullatim afflicta premetur, Et sese melius certum post tempus habebit, Inque dies capiet vires, dum libera demum Depulso procul hoste vacet. Sertorius acer, Cum propere vellet numeroque, et Marte timenda Cantaber impatiens Romana invadere signa, Respueretque ducem frustra meliora monentem, In medios produxit equum; tum viribus audax Qui fuit ante alios, juvenem divellere totam Caudam jussit equi. Quod toto corpore nixus Cum facere haud quisset: desistite, dixit, amici, Nunc furere, integris dum fervent agmina castris; Sparsum ubi robur erit, dirum superabimus hostem: Prona pilos nunc hos nunc illos vellere res est, Haud fas una omnes et eodem excerpere nisu.