CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1902969 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1902969.

Nodus 1902969 in documento zamagna-b-epist.xml


AD THOMAM JAC. F. BASSEGLIUM PATR. RH. Bassegli, externos longeque diuque vagate Per populos, pulcro doctrinae illectus amore Dum gaudes coetus sapientum invisere, et urbes, Et mores hominum varios cognoscere, qualis Visa tibi reduci patria est, quam liquimus ambo Diversis animis studia et diversa sequuti Imberbes? Suave est noto requiescere nido, Et natale solum post longum visere tempus, Amplectique suos. Felix non vita tumultus Inter, et ingentes fortunae mobilis aestus Degitur; ast animus turbarum nescius, et mens Sorte sua cum laeta haud ullis angitur intus A vitiis. Sint clara licet, sint grandia passim, Quae possint alibi cupidum monumenta tenere, Atque boni specie vana suspendere hiantem; Hic quoque terrarum non displicet angulus, aer Purus ubi et ventis perflatus mollibus almam Temperiem coeli praestat, camposque feraci Rore fovet, variosque suo dat tempore foetus. Non virides oleae desunt; non parca racemis Luxurians gravidis spumat vindemia, et ipsa Inter saxa ceres, plenis flavescit aristis. Alituum genus omne frequens, armentaque ludunt, Et simae tondent late dumeta capellae, Mellaque apes stipant non decedentia hymetto. Heic portus pelagique sinus; heic turbidus iras Adria deponit, nusquam piscosior, oras Quam circum has, nusquam foecundior ostrea ferre Lucrinumque lacum, et claras vincentia Bajas, Quam gemini contingit ubi confinia stagni. Acre hominum genus est, animisque et robore pollet Ingenii magno, jubeas seu Palladis artes, Pieridum seu dona sequi, atque arcana Mathesis. Libertatis amans, decoris quoque; grandia adurgens Plus aequo fortasse, aura si lenis amica Aspiret ventus; si contra, vela remittit, Abjectumque jacet, patiturque senescere vires. Omnibus est terris vitanda illa improba Siren Desidia; his autem inprimis, ignavia circum Barbara finitimae gentis quibus addere calcar Et stimulos deberet, ament ut sponte laborem, Insudentque alacres operi. Quid? Dicere vera Num dubitem, patriaeque malus num tangere amatae Permetuam labes? Alitur si forte recuses Ferre manus, vitium; manant contagia, vulnus Ni retegas. Aliqua hinc igitur speranda medela, Solamenque malo, surdas emissa per aures Si non dicta ibunt. Heic agri cura colendi est, Triptolemi quondam fuerat quae tempore in usu, Scilicet atque artes variae exercentur, ut olim Secla hominum duro de saxo enata superstes Deucalion monuit. Nil tot labentibus annis Inventum effictumque, addat quod rebus honorem, Et pretium. Quaedam vexat socordia prava, Igniculos animorum omnes quae extinguit, et una Quod mirum est, luxus ingentem accendit amorem. Non fictor, sculptorve bonus, pictorve; nec ullum Rerum paene genus, queis tecta ornamus, et artus Contegimus, nostrum pote dici. Advecta supellex, Et vestis: sordent quaecumque heic extudit usus, Laudanturque adscita procul. Sic omne lucellum Hinc abit, et miserae crescunt incommoda plebis; Ad furta et fraudes urget quam turpis egestas. Num qua magistratus damnosa incuria partem Hujus habet culpae? Num jura haud provida ferre Auxilium cessant, foedumque arcere veternum? Nonne videns matres juvenesque incedere dicas Divitias Indi nempe affluxisse beati, Pactolique aurum? Tantis quaesita renidet Forma opibus, mutatque novati munera cultus, Et Venetum, et Ligurum potis exaturare rapinas, Non cupidum exhaurire animum. Redimicula, mitras, Velaque, et illusos flores, et serica texta Miramur passim volitare. Haud ulla carina Advenit externis repetens haec litora ab oris, Multa peregrinae quin secum millia mercis Advehat. Haud petitur, quanti est, cerebrosa recentem Quem fingat novitas ornatum, quemque venustum Asserat: extemplo coemit florentior aetas Posthabito generis, patrii et discrimine census, Prodiga, et ad nugas conversa, inimicaque nummi. At quam laeta diu sors haec durabit? An usque Copia de pleno fundet sua munera cornu? Sic utinam faxit lucri Cyllenius auctor Et bona Tethys opum nostrarum provida nutrix, Ipsaque nos ipsos det fallere posse Laverna! Sed vereor, ne prisca brevi nos tempore visat Pauperies, neu sera premat sapientia rebus Omnibus exhaustos et sanae frugis egentes. Quid juvat argenti convectum pondus, et auri, Si, velut aeratis cum se unda canalibus effert, Nulla manent heic signa, iterumque relabitur oras Hinc alias, iterumque alienae commoda gentis Auctat alitque opibus? Tunc tantum industria prodest Nautica, quam nostri totis nunc viribus urgent Certantes, gnavum cum vividus ardor ad artes Multiplices acuit populum, numerosaque lucrum Cum soboles certos vitae convertit in usus, Et stabiles inquirit opes, intactaque curvis Vomeribus sive arva serit, sive educat ulmos, Seu pecudes pascit, seu scalpit robora ferro, Assiduoque labore opera inter dura senescit Nunc linum subigens, nunc lanae vellera texens. His studiis hac mente vigent non ulla perosae Damna revolventis fortunae tristia gentes; His et aluntur opes: fervens industria curis Excitat ingenium, labor et bonus omnia vincit. Si non planities camporum, et prata virescunt Florea, si colles nudus lapis obtegit atque Glarea, cur moros bombycum in pabula cessant Conserere, et truncos late vivacis olivae? Cur vagus ipse amnis, veteres qui interfluit undis Enchelios, non in rivos diductus, et omnem Per vallem sparsus nunc his nunc dividit illis Frugibus humorem calido sitientibus aestu? Cur vitreus surgens radice e montis Arion Tantum undis frumenta terit, nec ab arte coactus Robora diffindit, tenuatque in fila metalla, Aut folia effingit niveae tenuissima chartae? Castaneas scrobibus condiscant ferre cavatis Aerii montes, nec fagus et aesculus ingens Ligna negent, glandesque: magis sollertia regnum Extulit agrestis semper, quam divite vena Inventum effosumque aurum telluris hiatu. Quae melior gregibus pascendis insula, longa Quam Melite? Squallet raris deserta colonis, Atque malos gleba colubros alit ubere: cedet Squallor ab inductis pastoribus, unaque mensis Sufficiet, pinguique dabit genus omne macello Quadrupedum, deerit nec lac, nec caseus urbi. Aspice et Augusten: surgens oleaster obumbrat, Et vestit scopulos enatus sponte virentes. Insere, et agrestem cultu dediscere morem Coge instans. Sese non illi molle Tarentum, Non dives Corcyra, aut praeferet ipsa Zacynthos. Quid memorem ternas Elaphites? Contigit illis Certus honos, multusque labor: quod si tamen ipsas Illustret nova cura, magis mirabere Bacchi, Cecropiae et divae claras ditescere foetu. Si non servorum stipatus ab agmine longo Lentus inauratis vectari curribus opto; Sed nec iter faciens longum per saxa caballo Ire velim. Pateat communi publica sumptu Strata via, aeratis pariterque accommoda plaustris, Volvendisque rotis; vicina per oppida merces Haec eadem late spargat, rursumque reportet, Quae dederint referenda; sit aequa et cura salinas Rite asservandi, vis et provisa tuendi Agricolas, nimium dominorum semper avaro Imperio pressos. Annonae prostet in urbe Copia venalis; vigeat custodia morum, Et vigeant leges, soboles quibus aucta paratur, Instruiturque simul; tunc sese Epidauria tellus, Exiguis quamquam cohibetur finibus, amplum Evehet in nomen, parvoque assueta vigebit: Illa velut felix sub duri lege Lycurgi Nondum Asiae corrupta opibus Spartana juventus; Aut Italos altis dirimunt ubi montibus Alpes, Noricaque, et potior tibi cara Helvetica pubes. His ego me solor votis, nec tristia duco Tempora, securus, quid agant horrentia Martis Signa per Europam late minitantia, et arma Hinc atque hinc populorum excita. His tu quoque, credo, Nam sapis, atque agitas campestribus otia curis, Contentus vives, seu rura Oneïa lustras, Sive Umblae, Burnique doces florescere glebas, Vitibus et patriis imitaris dulce Falernum, Caecubaque impresso signari consule digna Usque novas rerum sollers inquirere leges.