CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1902405 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1902405.

Nodus 1902405 in documento zamagna-b-epist.xml


AD MICHAELEM GARGUREVICHIUM MEDICUM PRAESTANTISSIMUM CIV. RHAC. Claro Poeonia doctum qui dixit in arte Induperatori similem, non ille recessit Avius a vero, Michael doctissime, Coi Fama senis; multum sed, crede, et vidit, et acri Ingenio valuit, si res contendere rebus, Et conferre velis. Lituos, et Martia signa Nominis et magni strepitum si denique demas, Qui potior medico dux est? Fors Mater Achillem Tradidit idcirco Chironi, usumque medendi, Bellandique artes heros ut disceret una. Namque ducis quae cura? Ille hostem e finibus arcet Atque ferum, inrumpit si qua improvisus, et agros Vastat, agens praedas, quatiensve insultibus arces, Auxilio properans aut campis cedere cogit, Aut sumptis propere telis decernere litem. Quid medici? Nostro nimirum a corpore pestes, Insidias vitae quae tendunt semper, et errant Innumerae numero nos circum, avertere curant; Tum si qua insedit subito vis, ferre nec arma Apta, nec absistunt furias compescere morbi Scrutantes armamentaria pharmacopejae, Donec parta salus redeat. Nec multa; notandi Hac quoque re nimium similes. Culpatur uterque, Si coepto exciderit victus; laudatur et idem, Rem bone si gessit prudens ac strenuus: omnem Vulgus ab eventu culpam namque aestimat, atque Virtutem a socia fortuna. Quisquis at aequus Iudicat, hoc nulli mortali e sanguine novit Esse datum, quamvis multa illum industria tollat, Et votis gaudere bonis, et vincere semper, Cum Martis fortuna anceps pariterque medentum. In trutina studium ponendum est, curaque, qua quis Usus in arte sua valuit, successus et aeque Pensandus, quicumque fuit. Si pondera culpa Haud premet aequatae lancis, quin altius acta Evehet ad coelum virtus; quicumque ita sese Gesserit, optato non defraudandus honore Expectare potest meritae praeconia laudis, Ut res cumque cadant. Te vero, maxima cujus Virtus, et fortuna fuit, queis laudibus ornem Aeacida celebrande mage, et Chirone magistro, O sate Hygea alma, deducte et origine ab ipsa Asclepi veneranda? Ejus tu numinis haeres Arte bona geminas e nigri faucibus Orci Ad superas revocasti oras lucemque sorores, Dilectasque mihi, et consanguinitate propinquas, Laude et florentes multa. Saevo utraque morbo Languida et atritis heu viribus aegra jacebat Persephones metuens instantis jura severae, Hostilemque manum, cum tu miseratus acerbum Exitium, et Phoebi solers accinctus ad artes Fecisti melius fractis confidere rebus, Puallatim ammissam et rursum sperare salutem. Quam digitis tibi saepe petita arteria, quanto Et studio pulsus numerabas gnavus et omnem Causam explorabas morbi, linguamque notabas, Atque oculorum aciem, atque ipsum sudoris odorem Pervigil invisens, et convenientia signis Pharmaca distribuens? Tua magna industria vicit, Et dirae pepulit metuenda pericula sortis. Jam redit, et fessis vigor artubus, et color ori Purpureus, jam forma nitet gratissima, qualem Ante habuere, sibi et qualem pulcherrima Cypri Illa Dea, et Charites cuperent, et quotquot ubique Mirata est olim formosas Graecia nymphas, Taygeti cum forte jugis bona turba Dianae, Peneum aut propter muscoso in margine ludit. Utraque par Helenae matri est; quam, cur mea quod sit Ipsa soror; dubitem foecundo dicere partu Mnemosynen, quando una novem laetissima natas Edidit et numero Musarum et Apolline dignas? Et nunc illa quidem sese miratur in ore Natarum generis florens, et prole nepotum Multiplici et crescenti ad avitum gentis honorem. Heu quantum matri luctum sors dura parabat, Quantum etiam fratri, carisque sororibus! At non Ulli majorem, tibi quam, Bernarde, tibique Boniada, Parcea si quid crudelius ausae Foedera conjugii rupissent, fidi et amoris Pignora liquissent tanto moerentia casu. Sed trepidi cessere metus: tuque optime sentis, Atque vides, quanta est tua laus. Non vita duabus Matribus optato nunc munere reddita per te, Sed multis jam parta simul: felicia plaudunt Gaudia ubi tristi resonabant omnia fletu. His salvis Caboga minor nunc additus ipse Per te utinam longi quamprimum expellere possit Reliquias morbi, quique illum nunc male torquet, E capite humorem dimittere; nulla triumpho Digna magis laus hac, nulla et victoria Phoebi Ante fores quae scripta aeterno in marmore vivat, Ac duraturis referat tua nomina fastis Inter Baglivum Plancumque, Epidauria tellus Quos tibi produxit similes, foret alter ut Istri Utilis ad ripas, Tyberinas alter ad arces. Tum si fors vivent mea carmina, in his quoque vives Non unquam certe mihi carior, hoc, bone, munus Quam cum praestiteris cupido tua ab arte profectum, Qua catus eximia polles, ac jure triumphas.