CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 190233 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/190233.

Nodus 190233 in documento kunic-r-epigr.xml


116. Ad Lydam matrem, de itinere Petri suavissimi, atque optimi filii sollicitam. Ceu bona Penelope doluit, quum Pallas amica Abduxit patrio limine Telemachum, Sic tu, Lyda, doles, heu, nunc, dum lux tua, dulcis Natus abit pulchrae ad moenia Parthenopes. Parce tamen curis: prolem quae duxit Ulyssis, Illum etiam ducet, quo parat ire, dea. Illum etiam reducem, parta sibi laude, videbis, Telemachum vidit ceu bona Penelope.