CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1901233 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1901233.

Nodus 1901233 in documento zamagna-b-epist.xml


AD PETRUM FR. F. SORGIUM PATR. RHAC. Jamdudum cupiens foecundae in Tauridos acta Visere te, matremque tuam, carasque sorores, Haud potui, mi Petre. Tulit nunc fama futurum Huc reducem quamprimum, ubi saevus desinet auster, Et mare se placidum sternet, pluviaeque recedent. Consilium laudo dignum, laetorque: facis quod Patricia de gente virum decet, et sapientem, Atque probum; frustra Chrysippi rancida ni me A curvo rectum secernere pagina quondam Edocuit, quid enim? Tibi rerum publica cura Commissa a populo est; tibi demandantur honores Praecipui; judex etiam cognoscere causas Diceris? At contra privis communia rebus Postponis, tantumque animo contendis avaro Noctes, atque dies, tua res ut crescat, et uni Sit bene? Clamosam idcirco fugis improbus urbem, Devitasque forum, ne quisquam commoda turbet Pigra, togam cogens nigrantem, et pallia longa Induere. An nihilum peccas, si debita spernis Officia? Heu miseros vexat socordia prava Tutorum, aut etiam fraus pupillos; tenet annos Jam multos lis implicitos, finemque rogantes Magna alios; foedo conclusus carcere squallet Suspectus de furto, seu de crimine caedis Indicta causa; et quis erit jam denique finis Clamitat? Absolvar, sceleris si purus, et expers; Si reus, haud renuo damnari legibus aequis, Tantum haud quaesitor desit. Quid justa petenti Non video, contra dices; nisi forte repones Putidula et Davo digna haec. Sol igneus urit Aestatem per longam, autumni tempore Bacchus Rura vocat, campique obeundi, animusque severis Laxandus studiis; gelidum brumare tribunal Adscendam, nec tussim acrem, nec acuta pavebo Millia tot morborum animae sic prodigus; ut te Nempe juvem? Media satius de plebe fuit me Nasci, quam tantos tibi me debere labores. Mitius incipiet rursum splendescere coelum, Advenient placidae luces, et lenior aura; Tum labor excitum revocabit. Siccine tandem In ver cura omnis recidet? Pars maxima longi Anni elabetur, quin de me cogitet, ac mi Consulat, uni omnis cui spes, et tradita primum Cura mei? Te post Divos venerabor ego, tu Me nihili facies rerum tutela mearum, Et columen? Fasces jamjam mihi sponte resigna Concessos: non vis? Cogam. Cur mutua cessant Officia, alterno promissa et foedera nexu? Hae patria a nostra, nostrisque a moenibus absunt, Credo equidem, voces; namque heic et plurima virtus, Et studiosus amor populi, juvenesque, senesque Patricios semper tenuit, semperque tenebit. Verum quanta olim turbarum incendia nosti Seditio faeda his scintillis exciit, utque In vulgus manavit atrox, nec tela, nec ignes Cessarunt? Quae causa ante exagitavit Athenas, Quae Megaram, Thebasque? An non secedere plebem Iratam patribus primaevo vidit in ortu Roma ab Aventino metuens immane periclum? Nec volo, sit nulla ut populi querimonia: nullo Quit fieri id pacto; natura quippe suapte Servitii querulum genus est; at justa querelis Absit causa, bonum cui sit commune parandum Si ceres aut corrupta, aut terrea prostet in urbe Venalis, si desit olus, si opsonia, pisces, Si et carnes, si sal, vinumque, oleum graveolens et Majori quam par pretio fortassis ematur, Quin tu provideas, cum debes, cumque teneris; Haec indignatur, furit his plebecula; sese Neglectam et credit. Negat hinc se ad munia sueta, Imperium detrectat, egeno et turbida fastu Sic operam locat ipsa suam, quam plurima merces Ut redeat. Rerum totus pervertitur ordo, Et pretium: non ulla auri sat copia, certant Usuris fructus, impensae censibus amplae, Vix vitam, ut tolerare queas, licet annua foetus Large terra ferat, licet ipsa industria lucrum Nautica deportet convectis undique nummis: Unde hoc? Nulla magistratus reverentia, nullus Qui praesit, praetor bene idoneus; omnis abacta Justitia, atque pudor, pollutis moribus atra Nequitia; leges sine vi, quas pauper et aeque Contemnit dives, nebulonum ut vivere vitam Possit, et arbitrio ad libitum securus abuti. Non ita barbati proavi sus deque sinebant Ferri cuncta: malos aderat custodia contra, Censorum et vigili cura servata vigebant Juraque, et augusti fuerant rata jussa Senatus. Nunc nova scita, novae leges conduntur in horas, Mutanturque, caduntque. Manent quot denique? Nullae. Crede hoc, si quidquam credis sapientibus: ingens Haud legum numerus, verum observantia laude Digna est; sola urbes facere, et servare beatas Ipsa potest. Poenas noxis illa irroget aequas, Queis timeant peccare homines; illa ampla rependat Praemia virtuti non exorabilis unquam, Quamquam in dona preces, fulvum et mutentur in aurum. Curia ubi culpis connivet, quid nisi certum Naufragium tandem metuendum, extremaque clades? Excute vecordi serpentem pectore somnum, Ignavumque animi torporem; quisquis habenas Imperii rector moliris sorte, nec ortum Esse puta tibi te solum, sed et omnibus una Civibus, et patriae; quantoque es nomine et amplo Nobilior censu, sic vive, ut lumina credas In te versa unum, totus teres, atque rotundus. Invidia absistet; tua per vestigia gressus Turba feret, nec dura pati praecepta negabit Exemplis edocta tuis. Non longius ibo, Plurave verbosus jam pergam adnectere; pubi Dat senium formam vivendi, exemplar et ipsi Plebi sunt proceres. Si clarus forte senator Otia discintus degat, sociisque remotis In triviis nocturnus obambulet; ad mediam atque Pantolabus ceu scurra, nepos aut perditus ille Ridentis salse numeris famosus Horati, In stratis lucem stertat, pietate fugata, Omni et relligione licentius; haec eadem plebs Natura ad vitium quando est proclivior, omnis Urgebit, nec turpe sibi, illicitumque putabit, Quod videat placuisse viris primoribus. Ergo Perge modum vitae sectari, quem a puero orsus Magna, Petre, tua, magna et cum laude parentum Coepisti; nec facta aliorum, aut dicta sequare, Pronus agat quamvis raptum in declivia torrens. Tu tibi sis ratio vivendi, et regula, fastu Amoto ludisque: tibi respublica qualem Cumque dabit curam, sancte, integreque geratur. Nec tamen interea patrias tu sperne Camoenas Haud genitore minor; fuerisque accomoda nactus Otia ubi, vel rure moras septembribus horis Tranquillas, vel in urbe trahens, quod Gundula liquit Imperfectum opus Osmani, tu perfice; quando Versibus ante alios patriis excellere dicunt, Primaque dant ultro tibi nostri serta poetae.