CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1899801 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1899801.

Nodus 1899801 in documento zamagna-b-epist.xml


AD ANDREAM RUBBIUM AMICUM SUAVISSIMUM, ATQUE ERUDITISSIMUM. Ni tu me oblitus totum es jam, candide Rubbi, Tempore post multo quod te importunus adibo Ignosces, credo, veteri, caroque sodali, Atque dabis facilis veniam hanc. Tu scribis et ipse Multa diserte, et scripta aliorum emittere curas In lucem, queis famam Italum tutaris, et addis Ignavae stimulos studia ad praeclara juventae. Ipse quoque interdum chartis illudere pergo, Et quae fortuito mihi casu excita voluntas Suggerit, illa meis soleo describere amicis, Nunc partes monitoris agens, nunc otia risu Decipere, ac senii quaerens arcere veternum, Quo jam jamque premor, quoque omnis abacta voluptas Est animi, capitisque dolore atque auricularum Usque laboranti. Jamdudum haec pestis adhaesit Aspera, fraterno dulcem revocatus amore Cum patriam tetigi, atque Insubrum rura reliqui; Nunc alia accessit. Multis autumnus et acrem Ferre solet febrim, et nodosam excire podagram, Et stomachum tentare; mihi, sive aeris id sit, Seu vitium frigentis aquae (nam de grege Penthei Abstineo Baccho, generosi et munere potus) Nescio qua subita fibras vi excussit, et omnes Igniculos cerebri ad versus malus exciit: arma Ad postes Phoebi requierant omnia fixa, Ulla nec Aonidum fuerat jam cura; repente Me tunc mutatum sensi; cum lumine primo, Acrior egisset venandi me nisi fervor, Scrinia poscebam, calamumque, albamque papyrum, Atque ignarus adhuc quid scribam, cuique, Latinis Plures explebam pagellas versibus, atque hos Delebam rursus, cum nulla et gratia, nullus Rebus et esset honos. Morbo hoc tentatus, in arte Haud medica audito notove, haec carmina feci, E multis excerpta tibi quae mittere sano Non puduit. Quorsum dicis? Supponere praelo Nempe velis ut, amice, alicujus pumice munda, Comptaque praeclari Junctarum haeredis, et Aldi, Ac nitidis impressa typis, te praeside et acri Correctore emendata atque abstersa, per urbes Ausonias aliasque etiam propellere, quando Ipsa quoque a morbo domini correpta, sigilla Odere, et claves, multisque ostendier optant. Quid faciam? Quo laeva trahit sors, fataque ducunt, Jam properent. Rides, credo, et miraris inepti Hoc animi studium nimirum non sine bile, Meque doles fortasse; olim qui et sanus habebar, Et te dignus, in hunc delapsus denique quod sim Stultitiae errorem, ut sperem vel posse probari Carmina, quae nulla niteant ornata Minerva; Vel qui eadem pudibunda parum profuderit auctor, Posse notam effugere insani, veniamque mereri. Quid? Tune in sylvam deportes ligna? Latinas Tu veterum certes scriptorum explere catervas Ridendus pariter nostro, secloque futuro? Tune vafri numeros imitari, et carmina Flacci Sustineas, nunquam Phoebeae frondis honore Tam digni fortasse, suas quam deprimit ipse Cum vires, repitque humilis sermone pedestri, Atque animi latebras et sensus vellicat omnes Subrepens fallente joco, praeceptaque sanae Doctrinae instillat, ceu pharmaca, mentibus aegris? Ille per extentos saltaverit ante capillos, Et liquidas nandi ignarus super iverit undas, In sua quam referat Venusini scripta colorem Vatis, et affusus toto qui corpore serpit, Urbanae succum levitatis, qua tegit artem Tum melius, quum mira uti magis arte laborat Dissimulans, ludensque facetus et usque disertus. Tu me deterrere velis; sed nil agis. Ista Vera scio, fateorque; immo multa addere possum, Hunc vatem merito queis fama ad sidera tollit In genere hoc operis; tamen et persistere coeptis Et tentare volo, sua per vestigia gressus Figere si valeo, monstrato et currere calle. Est quodam prodire tenus; lex insuper extat In Pindo nulla a Musis et Apolline lata, Quae vetat ingenuos, cum facta domestica scribunt, Et ludunt dulces fidentius inter amicos, Non alio vates habitu, formaque jocari, Quam placuit quae Flacco olim, et qua praestitit idem Non unus fons est, non una est dulcis origo Certa voluptatis: via se in divortia scindit Diversa, ad Phoebi ducit quae scrupea clivum. Quid refert! Si fors aut longior ambitus, aut sit Concentus verborum alius, dum lucidus ordo Non desit, facilisque sibi sententia constet Semper ad eventum properans, et servet eumdem, Quem semel arripuit, numquam intermissa, tenorem? Sermo dum purus, placidoque simillimus amni Scipiadum patrias assueto lambere ripas, Scripta riget; mollisque lepor decus addere quoddam Festivum haud renuat? Species et denique rarae Dum sit doctrinae, quae nusquam viva coruscet, Sed latitans furtim sic interluceat, ut cum Fracta tegunt solem jaculantem spicula nubes? Haec si praestem igitur, si servem comodus, inquam, Sive meo haec ritu, seu Flacci more modoque Carmina scripta voces, jam nil moror invidus: illi Esse velim similis, quis enim non? Sed tamen et me Delectat mea sors, et terret gracculus, olim Grex avium nudo quem turpem corpore risit. Sat propriis, sint parva licet, levia, atque minuta, Mi gaudere bonis. Furem vicinia clamet, Si numquam prorepam, et noto tramite cedam, Quo Venusina aditum sibi Musa invenit ad aures Augusti, aut equitis plausum captavit Etrusci. Nec vero fieri meliora haec posse negabo, Et toleranda mage, institero si fortis; at ipse Impatiens curae, limaeque inimicus, abuti Arbitrio malo, quam non parere coactus Denique amicorum jussis; queis forte resistas Si primum obnixus, laudant, urgentque frequenter, Donec victus et ipse manus das scilicet, atque Te, quocumque velint abducere, agentibus offers, Nominis, et famae posito inconsultus amore. Haec Hecuba multo vetus est mage formula, et ipsi Deiphobae Glauci jam credo cognita. Quid tum? Numnam etiam vera idcirco nunc est minus? Atqui Perjuris quamquam videar mendacior Afris, Vatibus atque ipsis, quorum vanissima mens est, Crede mihi, haud fallo. Nam cur et mentiar? An sic Efficiam, vulgata situ ne scripta putrescant, Neve ea corrodant tineae, neve instet Arachne Telam nere super? Verbum non amplius addam: Alea jacta mihi est; quo caepi pergere, pergam, Hoc tibi et imponam, quodcumque est ponderis: acta Ad me quae attinuit, curae tu perfice partem.